Latin
4.2.1452.846 to 4.2.1452.850
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.846-850
Not analysed yet
Unde et bastitam, quam eorum latrunculi in Kallnnperg iuxta pacta, ut removeretur, 〈erexerant〉, reservantes gravia et insolita pedagia uti principes patrie a transeuntibus extorserunt machinantes Wiennensibus omnes vias ad se venientibus prepedire et eosdem fame in sui dedicionem compellere . Kallenperg, alias in Monte calvo, castrum quondam situ et officinis insigne, natura et arte in cacumine iam dicti acclivi montis olim regali ambicione constructum, turribus et firmissimis muris et testudinibus per girum munitum, marmoreis quoque statuis sub ambitu per circuitum exornatum, quarum politura et venustas hodie in castro Lachsenburg, ad quod deducte dinoscuntur, se ostentat. Nec fallit opinio: Ibi tamquam in corona patrie nedum christianitatis insigniti caractere Austrie principes, sed et gentiles Alani, Huni et Gothi suam solitam olim esse decreverunt residenciam, quoad christianorum devocio Christo duce in die Dominice resurrectionis, dum ydolatre suis ritibus intenti minus providissent, prefatum castrum presente beato Udalrico Augustensi episcopo tempore Ottonis I. in manus concessit fidelium fugatis quoque perfidis, 〈qui〉 ultra Lewtam fluvium in Ebmfurt lassati quieverunt –hoc quidem castrum ferme L annis ferias habuit ab inhabitatore, unde collapse officine soli parietes et muri fictiles remanserunt, quousque dive memorie rex Romanorum Albertus amore beati Georgii martiris, qui patronus capelle inibi existit, prefatum castrum construi mandavit et ipsum cuidam bene merito sibi N. Grasser ad custodiendum commisit. Qui et idem pluribus annis sine querela tenuit, sed, dum in presenti patrie exiciali discidio et inter germanos fratres duces Austrie zizania seminata adolescerent, datus in suspicionem sabbatho in nocte previa dominice in ramis palmarum Wiennenses clam per suos castrum surripiunt preter turrim unam, in qua uxor puerpera cum paucis suis conclusa ipso fuga per murum lapso et evadente ad Wiennenses adversarios et imperatoris, singulorum quoque, qui iureiurando eidem fuere constricti, quod ad Neunburgam claustralem pervenit.