Latin
4.2.1452.851 to 4.2.1452.859
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.851-859
Not analysed yet
Qui et mane diluculo non parva manu ascendentes castrum prefatum recuperare nitentes fortiter institerunt, sed quia mox numerosa multitudo Wiennensium in auxilium destinata affuit, conserentes cum eisdem manus idcirco terga vertere uno defuncto et pluribus sauciatis coacti sunt. Deinde, quia de bastita sub monte instituta plurimum castrum prefatum manifeste ascendentes turrimque subintrantes ipsam fortificaverunt, salam quoque et alias officinas igne supposito incineraverunt, unde exterioribus vetitus fuit aggressus usque in diem tercium, tandem applicantes grossas bambardas decem vispiliones una cum turri in dedicionem susceperunt. Ex quibus versus prefatum Grasser hawt modica prodicionis orta est suspicio, precipue quia post multas requestas et famulis imperatoris et domini ducis Sigismundi secundum concordata, cui omnia ducatus fortalicia debebant esse propatula, negavit ingressum. Acta sunt hec in ebdomada dominice passionis anno Domini MCCCCLXII. Infestis vero premunitis Neunburgenses bambardis civitatem de monte invaserunt; que autem inibi dampna intulerint ,aduc velata iacent sub modio. Cuius incolas eis per ducem Albertum institutus capitaneus re et nomine Nabuchdonozor Ancklreutter dietim novis adinvencionibus oppressit vina eorum, unde victus sui necessaria soliti sunt conquirere violenter auferendo et alia esculenta rapiendo, turpitudines sine rubore exercendo. Ad quem de nacione, moribus ac omni regione perditi confluxerunt homines, quos erecta bastita in portu Tuttendorff pro libera transfretacione deputavit, alios vero in bastitam Sweinbardt ordinavit preficiens eisdem quendam Purniczkhi sclavum de Grëtzn alias Pudemenskhi omni bestia crudeliorem pro ductore, cuius et sororem sibi matrimonialiter copulavit, qui neque veritus est statum, gradum, sexum et etatem sacerdotes detinendo, questionando, exactionando ,ecclesias et edes deo sacratas incinerando, sacrata prophanando ,vasa sacra comminuendo. Iste eciam talium opitulamine bastitam, de qua supra, in litore Danubii erexit, vias regias depopulari constituit. Testatur hec premissa insignis quondam beati Laurencii in Holabrunn inferiori ecclesia, in qua dei pietate ipso die beati Laurencii sacramento baptismi iniciatus titulo christianitatis olim extiti insignitus (et eius dos quondam vix habens secundam similem in viculis Austrie), in qua soli muri fictiles remansere et eius sacerdotes durissimis exacti questionibus inserrati usque hodie vincti degunt in eorum speluncis sine honore.