Latin
4.2.1452.925 to 4.2.1452.933
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.925-933
Not analysed yet
Ad que singula neganter respondit. Qua de re incrassantur insultus cum grossioribus bambardis in castrum, in quo turres perforantur, muri funditus deiciuntur sine cessacione noctibus et diebus. Quibus compaciens universitas die ipsa beati Martini prefatum ducem solenniter adiit cum proposicione, que sequitur : ,Paucis ex proximo elapsis diebus audivit v(enerabilis) dominus rector vestreque serenitatis universitas devotissima, serenissime princeps et fundator, in hunc locum ut angeli pacis adventum. Audivit et letata est valde in Domino sperans, quod per eius meritum communis patrie inaudita gravamina et in eam simultates et latencia odia excludat et omnia ad vias pacis et unitatis conducat tamquam is, qui naturali affectu et instinctu ruine sue natalis soll compatitur iuxta Ovidii in De Pontho sentenciam Nescio, qua natale solum dulcedine cunctos Nectit et immemores non sinit esse sui. Rursus, cum stet v(estre) serenitati ut heredi prestolanti avito, proavito et abavito pertinere iure, quis calumniari poterit, si oportune provideat, ne iuxta Salvatoris (Matth. XII) sentenciam ab intestinis divisionibus pereat? Attento, quod et philosophi multis preconisent laudibus, qui se extremis pro patrie salute non dedignantur exponere solius virtutis amore, eciamsi dubii sint huic vite futuram succedere, Codri regis Atheniensis exemplo, qui capto Appollinis oraculo, 〈quod〉, si ipse occumberet, suus exercitus in hostes triumpharet, qua de re nil hesitans mutato habitu in hostem falce irruit et ipsum in suam necem provocavit, unde et reffert 〈in〉 De civitate dei Augustinus,Animatus eius exercitus in hostes prosiluit et triumphavit'. Hac occasione venientes ad Dominum eidem pacem imprecamur dignantes Pax huic domui. Ita Salvator docuit,Intrantes domum dicite Pax huic domui et, si fuerit in ea homo pacis, vestra requiescet super eam', id est dignam eam cum habitatoribus pacis efficiet.