Latin
4.2.1452.934 to 4.2.1452.944
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.934-944
Not analysed yet
Et quia constat pacem temporis esse duplicem, scilicet intrinsecam et extrinsecam, et quantitatem tripartitam –intrinsecam videlicet sensualitatis, racionis ad voluntatem, que in istorum concordia consistit omnimoda, terciam utriusque sive liberi arbitrii ad divinorum preceptorum observanciam plenariam –que fuere in primo parente et ad deum in statu innocencie Augustino XIIIIº et XVI Super Genesim teste, per cuius inobedienciam triplex bellum incidit totum genus humanum: sensualitatis ad racionem, racionis ad voluntatem et utriusque contra divinorum preceptorum observanciam, de quibus conqueritur Apostolus Rom. VIIº, Ad Gal. Vº. Hoc bellum sensit Aristoteles, cum appetitum adversari racioni Iº Ethicorum asseruit ,licet causam eius, fomitem scilicet, ignoraverit. De quibus me amplius non extendo. Pax vero, de qua ad propositum, reperitur tripharia: domestica, que consistit in patrisfamilias cum et eius domo concordia secundum illud Salvatoris,Cum fortis armatus' etc. ,in pace sunt omnia, que possidet', alia politica in civium mutua unitate et concordia, quam laudat Apostolus I Cor. I. idem senciens,Et non sint in vobis scismata'. Tercia est generalis ad extraneos et publica ymo ad omnes dicente Apostolo ,Quantum in vobis est, cum omnibus pacem habentes' etc. Has, ut ita dicam, paces dolentes agnoscimus in hac nobili patria turbatas, de quo cordintime contristamur et ex intimis compatimur, dum paterfamilias a suis domesticis insolencias sustinet, cives in concives tumultuant, quosdam famosos sine cognicione cause carceribus deputant, aliorum domus publicant et bona dissipant et in alienos usus dispensant. Ex quorum similibus Roma mundi domina corruit, Athenarum civitas, unde mundi pullulavit prudencia, defecit, Troya, que decennali obsidione vinci non potuit, intestino tradimento et divisione flammis subiecta delecionem sustinuit et ruine patuit. Sic Babilonia, pocius regio quam civitas, habens in quadro XXXII milium spacium (VIIIº Politicorum) finem habuit.