Latin
4.2.1452.96 to 4.2.1452.102
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.96-102
Not analysed yet
Hec adprimum gesta sunt, pedetentim tamen ex fetore cadaverum humanorum aeris secuta est infectio, unde primum supra nominatus Iohannes capitaneus in crastino sancti Laurencii perceptis omnibus sacramentis ecclesie et condito testamento in prefato castro in fata concessit. Quem post paucos dies reverendissimus pater dominus Collocensis subsequitur ex egritudine, quam ex fetore inibi contraxerat. Turcorum eciam tyrannus male sibi ex accidentibus fidus fugiendo postea in remociora se contulit, adeo 〈ut〉, ubi sit aut circa que versetur, exploratum in hiis partibus non habeatur, dum se perdidisse omnes suos vidit capitaneos cum suis lateribus, custodibus et audacioribus, in quibus sue fiducie anchoram defigebat et quorum assistencia ad pessumdandam ecclesiam eciam hac vice audacter se accinxerat . Quos omnes christianorum inermium in suo conspectu gladius absumpsit et feris et canibus ac celi avibus inhumatos cibum dedit et deo auspice eciam escas preparavit, ut rerum docet eventus, quia, qui morticinia sepeliret, inventus non est ob thabem neci traditorum. In hoc fidei certamine contra Theucros fama omnium, eciam adversancium, testimonio enituit virtus clericorum et aliorum litteratorum virorum de Polonia et alibi pro fidei defensione concurrencium, qui, ut fertur, cedente prima nostrorum acie ob hostium constanciam se in aciem forti animo cedencium loco sponte et constanter constituerunt; quorum maior numerus pro Christo occubuit, prius tamen leonum more in hostes insiliendo obvios sibi morte et vulneribus debilitassent ad quadruplum aut amplius eorum hostes. Tandem cum gloriosa victoria in Christo quieverunt. Quibus Altissimi dono prospere gestis et dum ob fetorem cadaverum aer infectus circa circum castrum Nandoralba hawd pauci igwinaria peste tacti ultimum flatum emisissent, Iohannes de Hunayd olim gubernator et hac lue concessit in fata et inter patres nominatissimus dominus Collocensis archipresul hunc cicius insequitur cum multis cruce signatis, qui in Futack presenciam regis ardenter expectabant.