Latin
4.2.1452.994 to 4.2.1452.1000
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.1452.994-1000
Not analysed yet
Qui in die sancto pasche ad Bertolsdorff, dum ingressus sub specie amicicie habere nequiverunt, a Medling mane, quam graviter dampnificaverant ,recedentes ultra Silvam Wiennensem se contulerunt in quatuor cumulis, quorum medius de CCCC meretricibus vexillum album deferentibus fuit aggravatus. In quibus incommodis hunc quartum librum statui concludendum. Hec usque in duobus thomis, tercio et quarto, fide non ficta fideliter compaginata sunt, que inter multos alios eventus a maioribus meis et aliis fide dignis accepi et que plurimum occulata fide puerili ab etate ipse ergo Thomas Ebendorffer non ignoti quondam opidi Inferioris 〈Austrie〉 Haslpach municeps conspexi et in prefatis libris ad memoriam futurorum fideliter in unum scribendo compegi. Quod quidem opidum ad radices acclivi tocius patrie montis sancti Michaelis archangeli situm dinoscitur, fontibus vivis irriguum, vinetis et ortis pomiferisque arboribus vallatum per girum, ab DCCC annis citra et ante persecucionem Atile regis Hunorum famosum, habens in plano et montibus plurimum fertile solum, habens denique super cacumine et arcem prefati acclivi montis, capellam duobus altaribus ornatam sancti scilicet Michaelis et beatorum Policarpi et Leonhardi, que usque hodie plurimum neglecta manet, licet olim parrochialis extiterit et 〈a Piligerino〉 sancte Laureacensis metropolitane ecclesie archipresule notabilibus indulgenciarum privilegiis, cuius litteras ego puer existens vidi, dotata est. Sub qua inter montes planus ager olim mei avi proprietate, in quo dos cum poliandro, ut ferebatur, quondam sita fuit, ut humana ossa inibi reposita offensa probant. Scaturit quoque ibi fons suavissimas evomens limphas vivas, que per rivulum ab alto decurrentes paulatim usque ad yma defluentes tamquam tandem ripe ville ex quinque vivis fontibus collecte coniunguntur. Quod quidem opidum olim cameram principis patrie immediate respicere solitum est, quousque Leopoldus marchio ipsum sue fundacioni Neunburgensi cenobio in dotem tradidit.