Latin
4.2.pr.12 to 4.2.pr.19
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.pr.12-19
Not analysed yet
In hanc sentenciam coierunt omnes prelati patrie, barones quoque pariter et civitatum et opidorum communitates paucis superius denotatis exceptis et iis, qui se ituros cum Romanorum rege versus Romam devoverunt . Et licet omnium sensatorum de patria eciam secretariorum sibi fidorum concors haberet sentencia et digestum consilium ,quod prefatum iter nulla racione arripiendum foret, nisi Austrie de suorum consensu oportuna provisio maior quam usque facta dinoscitur quantocius precederet, prevaluit tamen prefati regis intencio, quam et innotescere decrevit, quod nulla vis inferenda, nulla distractio facultatum, nullum terrarum discrimen ipsum distraheret, quin preconceptum iter arriperet et honorem sibi debitum possetenus obtineret. Hinc in vigilia sancti Thome a Grëtz egressus cupitum iter aggreditur ducens secum in comitiva sepefatum infantem Ladislaum, qui et mox locum egressus lasciviente equo, quo insederat, in arena Mure ad terram usque deicitur. Quod multi egre ferentes mutua colloquia secrecius habuere super premissi tanti tamque tenelli domini discrimen, sed fidentes ipsum cicius in aliquo fortalicio remansurum se hac vice continuerunt. Sed dum in vigilia nativitatis ad Sanctum Vitum in Carinthia deduceretur et tandem per Villacum ad oras Ytalie sequeretur ,adhuc spes tenebat multorum animos, quod tam tenellum tamque delicatum infantem saltem in Portu Naonis relinqueret . Qua spe frustrati sunt, quia post dies paucos Tervisium ,deinde Ferrariam, post Bononiam, Florenciam, Senas cum serenissimo Romanorum rege applicuit. In qua serenissima Alenordis sponsa a portu Pisano post multas fortunas, quas in maris procellosis tempestatibus perpessa erat, veniens primum eciam oculis eiusdem et affatui facta est proxima. Que et regia cum celsitudine Romam usque profecta est et similiter rex Ladislaus habens XXVIII dumtaxat pro se et suis necessariis subvectiones et equos coactus est 〈Urbem〉 invisere stupore omnium Ytalicorum mencium, qui hoc insolitum et invisum a seculis de tali infante et tanto principe conspexere prodigium.