Latin
4.2.pr.7 to 4.2.pr.11
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.2.pr.7-11
Not analysed yet
Hic tamen serenissimus infans neque ad fines Ungarie venire permissus est, sed neque Wiennam ,prout ardenter sitivit, meruit invisere, sed nunc ad Grëtz deducitur, nunc ad Novam civitatem taliter qualiter, non prout regalis exposcit celsitudo, prolusus reducitur, sic quoque toto XI annorum decursu degendo giratur. Anno igitur Domini MCCCCLIº circa festum sanctorum Symonis et Iude prefatus dominus Fridericus rex Novam civitatem egreditur; iter versus Grëtz arripuit dispositurus de regno suorum dominiorum hereditariorum, cum pro regimine Austrie antiquum de Spanberg comitem, Georgium de Puechaim, Rudigerum de Starhemberg, S(igismundum) de Eberstorff tunc magistrum hubarum cum paucis aliis sine patrie scitu et votis reliquisset, cupiens suum imperiale diadema Rome e manibus pape suscipere et se quantocius ad exteras terras et ad iter accingere, habuit quoque sua in comitiva serenissimum infantem regem Ladislaum. De quibus multi barones, proceres et communitates Austrie minus contenti ,presertim Ulricus Eytzinger de Eytzing cum suis fratribus, affinibus et cognatis et fautoribus factis pluribus dietis tandem decreverunt suum naturalem dominum, postquam iam ad annos discrecionis pervenisset, suis hereditariis terris reddi debere. Ob quod et eundem multarum precum instancia decreverunt repetere, ita tamen, ut usque ad pubertatis annos, qui propinquabant, sub gubernacione prefati domini imperatoris permaneret iuxta omnem suam voluntatem una cum suis dominiis uti prius. Qui in suis votis dum se contemptos adverterent, facta dieta in Wienna prefati domini regis Friderici prohibicione non obstante ad instans tunc festum Katherine communitate Wiennensi faciente post multos verborum conflictus in hanc devoluti sunt sentenciam suis pro regimine patrie deputatis presentibus, quod requirendus esset aut dominum regem Ladislaum suum naturalem dominum Austrie reddere aut se inantea sibi ut gubernatori patrie parere non posse, debere aut velle, se quoque a iureiurando extunc et postea, quousque astricti videbantur, sibi immunes reddere.