Latin
4.215 to 4.223
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.215-223
Not analysed yet
De Stubenberg vero versus Caphnberg declinare decrevit; quod agnoscens Hermannus de Landeberg ipsum mox insequitur et in villam Krabat secum conflictum orditur, suos in fugam convertit, ipsum ab omnibus derelictum una cum Nicolao de Stadaw et Ottone Mosskhircher et aliis quamplurimis captos ad Knuttlveld usque deducit. Interim dux Albertus Prugkam advenit et post ad Iudenburgam declinavit, ubi prefati sunt adducti captivi. De Stubenberg ergo, licet a multis ut maiestatis reus capitali sentencia plectendus proclamaretur, hoc tamen pius iste princeps facere detrectabat, sed datis tribus castris ad manus ducis –Gutnwerg, Chets et Kaphnnberg –ipsum libertati donavit; ceteri vero concaptivi per de Lanndeberg sunt exactionati. Expost dux Friesacum obsidet, obtinet, predatur et igne consummit. Interea dux Albertus a septem electoribus in regem Romanorum eligendus sperificatur, quorum et nuncios suscepit interpellantes, ut se quantocius ad locum electionis Franckfordiam per suum ascensum disponeret. Dum enim Gerhardus Moguntinus, qui Hainrico Suevo ordinis Minorum episcopo Basiliensi primum et post Moguntino successerat, apud Rudolfum regem monita suscepisset, ut eo defuncto mox alium sibi surrogarent in regno, et de surrogacione vel Alberti comitis de Heyerloch vel Alberti ducis Austrie ab eo sciscitans comperisset ,idem Gerhardus in festo Purificacionis Franckfordie in conventu principum hoc idem apperuit et quasi omnium consensu per prefatum Albertum litteras spei huius, et ut ad proximum Philippi et Iacobi festum se ad Franckfordiam sine mora conferret, accepit. Communicatoque consilio cum uxore et socero suo Meinhardo duce Karinthie cum multa comitiva venit et in opido Winheim prope Franckfordiam pausavit. Dum ergo dies electionis advenit, idem Gerhardus suos coelectores fraude circumvenit, ut in votum, quod daturus erat, omnes sub spe melioris consentirent. Quibus obtentis mox immemor prioris Adolphum de Nassaw tercia consanguinitatis linea sibi iunctum pronunciavit regem Romanorum.