Latin
4.224 to 4.232
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.224-232
Not analysed yet
Hinc ad Sanctum Vitum accessit ordinatis singulis et iuramentis fidelitatis in eventum, quo non rediret, 〈ut〉 filium suum pro domino susciperent, prestitis et ipse observanciam privilegiorum patrie et e regione post reditum baronibus promisit ,literis novis roboravit et relicto Hertnido de Stadeckh pro capitaneo in multa gracia ab eisdem abscessit et versus Anosum declinavit. De quo plurimum consternatus de Phanneberg cogitabat, quibus viis posset graciam promereri, quam delusit . Contra quem Ulricus comes de Heunburg castrum Grifn in Karinthia recepit, quod tum Fridericus de Weissenegkh custodiebat. Salisburgensis eciam non parvo terrore concutitur, unde multis transmissis exenniis Gerhardo Moguntinensi archiepiscopo ,quatenus suam dignaretur electionem prepedire, laboravit. Quod et una cum Coloniensi possetenus effecit et excogitatis multis subtilitatibus omnium electorum in se vota hac vice transfundere procuravit. Quibus obtentis Adolfum comitem de Nassaw in regem Romanorum elegit, de quo, quia pauper erat, plures in ammiracionem sunt deducti, quod potentissimis exclusis vulpes aquilam enixa est. Propter quod et sibi ab Adolpho in suis theloneis, que iniuste in Reno erexerat, et post per Albertum Austrie ducem plura illata sunt incomoda. Interea dum hec aguntur, capitaneus omnium terrarum ducis in Suevia comes Hugo de Werdenberg commisit bellum cum Thuricensibus, qui partem Rudolfi quondam Salisburgensis plurimum adiuvabant, ipsos quoque bello stravit et multis occisis alios sue captivitati addixit, comitem vero de Nellenburg, qui similiter partes Thuricenses foverat, dux Albertus rediens obsedit, quem similiter per tractatus ad voluntatem suam usque deflexit, et sic omnibus ordinatis in Suevia versus Austriam iter arripere decrevit. Sed electoribus dissuadentibus et se plurimum coram eo propter Moguntini circumvencionem excusantibus, qui et se per Salisburgensem sibi sentenciam excommunicacionis obicientem excusare nisus est, gressus ad tempus defixit et post reditum Adolphi regis, postquam Aquisgrani coronam regiam sortitus est, et ipse Albertus dux in Oppenhaym sua regalia suscepit habens in sua curia sexcentos milites simili colore vestitos.