Latin
4.256 to 4.266
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.256-266
Not analysed yet
Quod dum Suevis proposuisset, feruntur respondisse pocius se velle abscedere quam aliquam notam suo in honore duci per suam presenciam aut incommodum procurare. Finaliter tamen ad omnia postulata se obtulit, nisi quod quatuor ex Suevis, qui iam pociores uxores in patria sibi coniunxerant ,secum remanerent scilicet Hermannus de Lanndenberg marscalcus, Eberhardus de Walsee, Udalricus de Walsee et Hainricus eiusdem germanus. Quam oblacionem dum prefati nuncii non acceptandam se timere assererent, ait: 'Ite et responsum meum hiis, qui vos miserunt, apperite!' Quo facto mox prefatam oblacionem Austrigene abdicarunt asserentes se pocius alios centum Suevos admissuros quam quatuor prenominatos . Quod dum renunciatum foret duci, ait: 'Ego solus dominari volo in terris meis. Ipsi minis suis non efficient, quod minimum coquinarium dimitterem.' Concito ergo missis nunciis ad Franconiam, Sueviam et partes Reni stipendia proclamantur fidem faciente de Hohnloch eciam suis castris et pignoribus pro eisdem. Venerunt ergo ad Austriam comes Burkhardus de Sanndtgans, comes Conradus de Liechtenberg ,dominus de Ochsnstain, episcopus Curiensis, comes Udalricus de Hablspurg, landgravius Alsacie, tres comites de Monteforti et cum eisdem Albertus de Hohnloch. Quibus agnitis barones Austrie a rege Wentzeslao assistenciam postulant ,ut non pateant exterminio. Quem conthoralis Bonitas ,vulgariter Gutta, Alberti ducis soror uterina, enixis precibus iam emollierat erga fratrem. Barones denique prefatum regem et litteris ad Trebnsee et sponsionibus sibi factis instanter pro assistencia requirunt iuxta promissa facta. Qui ipsis spondet D armis instructos equites se transmissurum ad opitulandum, quibus sponsionibus nuncii confisi repatriare decreverunt. Plurimam eciam facere decreverunt instanciam apud Ybanum, de quo supra, comitem Ungarum, qui et absque fiducia nuncios eorundem permisit abire, deinde apud Wiennenses instant, ut ipsis succursus faciant, si velint in duce Alberto pro votis vindictam expetere.