Latin
4.267 to 4.275
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.267-275
Not analysed yet
A quibus responsum acceperunt se velle in obediencia sui ducis atque servitute fideliter perdurare, quia et previe seducti a baronibus gravia dispendia coacti sunt experiri. Inito ergo consilio ducentos de suis quottidianis obsequentibus erga suos curavit destinare rebelles citra Danubium consistentes, ut posterius forti manu posset in adversarios ultra Danubium securius procedere et sibi repugnantes ad obedienciam debitam reducere. Qui videntes serium principis omnes uno animo Elisabeth ducissam suppliciter aggressi sunt veniam super commissis sibi precantes obtinere, qua obtenta et ipsi contra eos Danubium congredi coacti sunt, cum quibus alias colligati validam coniuracionem aggressi fuere et ipsos ad obedienciam solitam compellere. Inter quos de Potendorff et dominus Otto de Bertolsdorff camerarius Austrie plurimum renisus est de castro suo Kamerstain, cuius hodie consistunt muri fictiles, spolia agens et predas usque ad metas per girum. Qui, ut fertur, sic humiliatur, quia, dum ad placitandum cum suis Wiennam subintrasset, tot similibus equis et vestibus induti venientes ad castrum prefatum mox intromissi sunt suspicati ut amici. Qui et castrum succenderunt, ut flamma in castro Wiennensi clarius videretur et antedicto Ottoni ultimo huius prosapie per ducem Albertum inquirentem 'Ubi est ignis iste?' demonstraretur . Et hac sorte Bertolsdorff in sortem ducis concessit. Expedicione ergo dicta ordinata Danubio transmisso primum castra de Chunring obsidione cingit, qui mox ad Pragam se contulit, ut regem Bohemie in auxilium sibi suscitaret . Quo dissimulante et usque ad diem decimum suum conspectum negante intelligens iam principem Austrie castrum unum sibi surripuisse et alterum obsidione vallasse, quod brevi intervallo temporis foret obtinendum, ideo licencia non obtenta se videns desolatum a Praga revertitur et graciam ducis postulans ad eandem suscipitur referens palam, quam consolacionem a rege Bohemie assecutus sit.