Latin
4.332 to 4.341
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.332-341
Not analysed yet
Qui ductus 〈fuit〉 ad metam, ut sagittis interiret, sed carnificum capitaneus hoc deo ordinante ,quem legatus in suis angustiis devocius exoraverat, prepedivit formidans ex hoc regem Ladislaum, quem iam barones captivaverant, vinculo aggravari. Rex ergo Ladislaus sic detentus patrocinia soceri sui Karoli regis Sicilie cepit implorare, qui adhibitis multis precibus tandem 〈impetravit〉, ut facta emendacione et christiana peracta penitencia a censuris posset a legato, si aduc superesset ,coram clero regni et populis absolvi. Faceret quoque caucionem super premissis omnibus regnicolis et quod in eum acta numquam cogitaret ad vindictam. Que dum rex Ladislaus laudasset, sed tamen de captivitate ereptus non diu omnia castra corone ab Ybano comite suo detenta sibi tradi postulavit ,quatenus ea aliorum custodie commendaret, quod iste facere detrectabat et cum suis fratribus regi onerosus in dies excreverat ,hinc rex missis legatis ad Albertum ducem Austrie suum auxilium expetebat. Qui et sue peticioni prebuit assensum, ita tamen ut prius tamquam mediator suas partes pro concordia interponeret. Que comes Ybanus intelligens graves predas apud Novam civitatem agebat, qua occasione et Albertus dux Ladislao rege consenciente Ungariam hostiliter intravit et obtentis castris Ybani et suorum complicum et pluribus dirutis prefatum Ybanum gravi plaga percussit, ut supra 〈in〉 capitulo Iº de Alberto lacius exaravi. Hic Ybanus dictus Iohannes filius erat Hainrici comitis. Totus tyrannus suo domino inobediens sedicionibus Ungariam et Austriam et Styriam pregravavit; quem cum suis Albertus dux forti manu compescuit. Instante ergo messe paululum ad propria remeavit. Qua peracta iterum collecto exercitu cum Australibus, Stiriensibus et Karinthianis ,qui in parciali conflictu, dum pabula incaute collegissent ,ab Ybano plurima incommoda pertulerunt, cum Suevis eciam ac Bavaris et Bohemis secundo intravit Ungariam et principalem Ybani civitatem Gunss nomine potenter obsedit.