Latin
4.342 to 4.352
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.342-352
Not analysed yet
Incole vero civitatis vibratis armis ad murum properantes se viriliter defensarunt spiculorum ictus instar imbrium volitancium et menia plurimum sanguine rubricancium parum advertentes, nam quia Ybanus comes filios eorum obsides habebat, hac de causa forcius hostibusrepugnabant . Tandem applicato ariete ad murum intercepto et deiecto muro homines ducis per foramen subintroierunt et, licet frustra cives repugnarent, civitatem tamen cum castro hac fortuna simul ceperunt. Et quia Ybanus cum suis Ladislaum regem in nullo attenderat, ideo neque a solitis destitit predis, sed et metas Styrie plurimum suis factionibus pregravavit, hinc dux Albertus Hainrico abbati Admontensi tunc capitaneo Styrie precepit, quatenus metas Styrie premuniret ,ob quod cum centum equitibus venit ad Rakalspurg, ad quam Ybanus trecentos misit, qui ea, que invenerant, per girum pecora abegerunt. Qui et inscio Alocho de Fewstritz et Sefnar, qui in Ungarorum certamine experti erant, volens sibi per suos preconia laudis acquirere, eosdem Ungaros insequi precepit, quibus insequentibus Ungari, qui in insidiis erant, erumpentes ipsos, qui de Valle Anasi, insecuti in fugam converterunt . Quibus dum de civitate succurrere nisi sunt, plures eorum ceciderunt mortui. Hinc per hiemem ordinavit custodiam exactam servari per prefatos Feistritz et Sefnar. Estate igitur superveniente et rege Ladislao annuente acta sunt ea, que predicta sunt. Rex itaque Ladislaus in priorem relapsus est vitam inordinatam ,quam alias abiuraverat pape et Ungarie incolis. Causabantur denique plurimum in eum, quod Alberto duci assensum prebuit Ungariam sic desolanti. Pro quibus provocatus rex minis gravibus eos abire coegit non considerans, quia se alias, dum a sua eriperetur captivitate, iureiurando constrinxisset ,quod, si in vitam inordinatam recidivaret, ipsum ut regni exortem arbitrari deberent. Ideo dum super regis eiectione diu agitatum esset inter regnicolas consilium, tandem complacuit eis vocare Andream marchionem Estensem.