Latin
4.353 to 4.363
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.353-363
Not analysed yet
Quo accersito et Sadriam usque deveniente maiores quidam sibi venire decreverunt obviam ut Strigoniensis, Vesprimiensis et comes Ybanus, alii vero sub dissimulacione procedere decreverunt ,licet in ipsius vocacionem cum ceteris concordi voto consenserint tamquam in eum, qui a stirpe regia per mares et non per feminas processisset, quia Andree II. patris Bele IIII. nepos, licet ex matribus Otto et Stephanus duces Bavarie ex filia Bele IIII. et Wentzeslaus iunior regis Bohemie filius similiter ex filia Bele ducissa Masovie sanguine fuerint propinquiores . Andreas ergo veniens in Ungariam et patruus suus Albertinus reversus est Venecias. Videns suum adventum frustrari intento fine nescivit, quo diverteret. Ob quod comes Arnoldus de Trigaw suppliciter exorat, quatenus in domum suam dignaretur declinare. Quo facto et cena peracta marchionem Andream prefatus Arnoldus sue addixit captivitati estimans ipsum per Venetos multo dato precio libertati condonandum . Cum autem intellexisset huic proposito Venetorum obviare statutum, quo cavetur, quod nullus Venetorum detentum amicum quocumque dato precio audeat redimere, territus ipsum detentum Andream duci Alberto decrevit representare. Quo facto quidam adulando suadebant, quatenus ipsum regi Ladislao presentaret, quod dux omnino recusabat sciens ipsum Andream innocentem hac via ducendum ad macella. Ducissa eciam Elisabeth et vestibus et servitoribus ipsum plurimum honoravit, sed, dum quadam die dux Albertus venacionibus incubuisset pluribus diebus et rediret ab eisdem, barones sibi obviam processerunt. Quesitus est Andreas, an similiter obviam vellet procedere. Qui dum respondisset se nimis alto sanguine progenitum et indecens fore, ut duci vellet obviam procedere, quod dum duci relatum extitisset, ait: 'Que sibi grata exhibui usque adhuc, sint sibi relaxata; inantea vero debet suas divicias Veneciis partas dispensare.' Ob quod apud mercatores cogitur mutuando debita contrahere Veneciis cicius persolvenda. Quibus dum satisfactio nulla fiebat et nullus sibi mutuo comparare volebat, ad graves erumnas usque deducitur.