Latin
4.559 to 4.569
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.559-569
Not analysed yet
De perdicione Accharon civitatis Circa hec tempora soldanus rex Babilonie, Novi Egypti etc. ,Accaron obsidione cinxit et hoc ordine sibi subiecit. Cum enim Accharonite bellum gererent contra admiraldum pro Salvatoris sepulchro, ad quod missis nunciis sollicitaverunt reges Hyspanie, Francie et Anglie, Hospitalarii sancti Iohannis Iherusalem et Templarii domos habebant in civitate, qui similiter suos ordines sollicitabant pro suffragio, rex eciam Cypri et Armenie ex castris, que in Terra promissionis possidebant, Sarracenos quottidianis bellis plurimum lacessebant et in quodam bello pariter adorso victoria de celis cessit christicolis, in quo ultra viginti milia Sarracenorum in ore gladii absumpti sunt, de christianis vero ad duo dicuntur milia corruisse. Post que labore patriarche Iherosolimitani treuge pacis altrinsecus constitute sunt et districte per decennium observate. Exhinc et Honorius V. misit a latere legatum ad Accaron, quatenus trewgas initas disiungeret, quod et hoc ordine perfecit . Nam dum quidam mercatores cum auro et argento mercacionis causa venissent ad Accaron, legatus ipsos hiis omnibus expoliavit. Qui et querelam ad soldanum deduxerunt. Soldanus igitur missis decem e suis ad Accaron querelabat treugas sibi violatas sine culpa. Quos legatus fustibus cesos eiecit cum ignominia, qui et sic deturpati ante soldanum sunt deducti. Hinc Sarraceni plurimum irritabant soldanum in christianos, sed ille misit ad Accaron decem de suis optimatibus ,qui cum Templariis et aliis religiosis persuadebant, quod alii decem 〈mitterentur〉 ad punicionem salvis rebus et corpore ,pro quibus se pignus obtulerant, ut sic ira sedaretur gentilium . Legatus vero hec sub pena excommunicacionis prohibuit et in eos, qui aliquos tractatus cum Sarracenis inirent, censuras fulminavit, et sic ad Romam rediit. Quod soldanus audiens ita succensus est furore, ut post paucum ab hac vita migraret, et omnibus regibus per girum convocatis filius regnum patris assumpsit electus, qui et expedicionem se facturum contra christianos iureiurando confirmavit.