Latin
4.570 to 4.579
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.570-579
Not analysed yet
Cui rex Maroch spopondit adiutorium cum quinquaginta milibus armatorum, rex Babilonie decem et octo milia, dominus de Kaukasach centum milia, rex Alexandrie quadraginta milia, rex de Grifona triginta milia armatorum, rex de Tolan quadraginta milia, rex de Cordovin viginti milia armatorum, rex de Falfinitis quinquaginta milia equitum et totidem peditum, rex Kadern centum milia, rex Tartarorum similiter centum milia, rex Medorum viginti milia armatorum, rex Assyriorum quinquaginta milia, rex Egipti centum milia, rex Palestine triginta milia et decem milia sagittariorum, rex Tandarnas triginta milia, rex de Gricolona viginti milia, rex Berbestrie quinquaginta milia, rex Salaterre quinquaginta milia. Rex de Campastena se ab hac missione suorum excusavit, quia rex Tannach pater suus alias in captivitatem cuiusdam ducis Austrie Leopoldus nomine incidisset quodque eidem sub fide spopondisset, quod nec ipse nec sui successores inantea christianis bellum inferrent, que promissa patris sui ipse vellet inviolata conservare. Hii ergo se ad expedicionem disposuerunt et post anni decursum cum iuvene soldano ante Accaron pariter convenerunt . Que intelligentes Accaronite hec decreverunt summo pontifici significare. Que pro nichilo ducebant cardinales, lento gradu processerunt in tam terribilibus novitatibus. Scribebant tamen Francie et Anglie regibus, presertim regi Romanorum, pro succursu Terre sancte ferendo, qui se spontaneos offerebant, sed quod tam brevi tempore, ut negocium exigebat, possent magno cum exercitu tam longe occurrere, nunciabant plurimum difficile ymoverius eis impossibile. Magistri tamen Templariorum hospitalis Iherusalem et Theotunicorum se accinxerunt ad iter. Transfretarunt igitur M fratres ordinis Theotunicorum cum DCC servitoribus, magister Hospitaliorum cum duobus milibus fratrum, Ianuenses et Veneti in navibus et galeis multas armatorum copias Accaronensibus destinaverunt, ut ad C milia numerus omnium talium ascenderet pugnatorum. Erat Accaron tribus muris et totidem fossatis premunita. Soldanus ergo obsidione cingit Accaron exercitu, qui per unam dietam omnes montes et valles sicut arena maris occupabat .