Latin
4.592 to 4.598
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.592-598
Not analysed yet
Sicque soldanus XXXX diebus et noctibus acies dirigit in civitatem. In quorum intervallo soldanum quondam movit ipsum ducentem magnam in ammiracionem, cur Christiani crebro, pauci numero, magnum in bello devincunt et prosternunt Sarracenorum exercitum. Cui quidam paganus: ,Non mirum, quia ego quodam perspexi die, quando christiani ceciderunt in prelio, quod in uno corpore duo latuerunt homines et uno moriente astiterunt eidem decori iuvenes, qui ex eius ore susceperunt venustum puerulum.' Hec audiens frater Hermannus de Saxonia apostata ab ordine Theotonicorum iam sordescens multis ab annis et profugus ad inimicos crucis Christi una cum alio fratre nomine Mayus compunctus ad ordinis sui processit magistrum et suscepta penitencia inantea viriliter pro Christi fide decertans multos ipsius hostes suo militari gladio in mortem coegit. Cum autem post multorum civitatis Accaron auxiliatorum abscessum fratrum trium ordinum prefatorum usque ad CCCº numerus dumtaxat redactus extitisset perpenderentque, civitatem ulterius quod tueri non possent, conscendentes naves abierunt. Propter quod soldanus perfidus hanc opinatissimam civitatem fidei et sanctorum locorum azilum et peltam ingreditur ,clericos tripartiri iussit, mares muris affixos sagittis interimi ,generaliter omnes laycos, parvulos cum matribus utriusque sexus, quos in Christi fide stabiles comperit, diversis tormentis actos occidit ad octoginta milia christianorum et civitatem una cum duobus castellis Pilgrami et Sunders funditus evertit, quousque propter yemalis aure inclemenciam coactus est ad propria cum omnibus remeare recepta sponsione, quod ad estivum tempus redirent in id ipsum, quod et factum est anno Domini MCCLXXXXIº. Multorum hodie fragrat opinio, quod, si fratres trium ordinum Templariorum, Hospitaliorum et Theutonicorum cum populo in caritate concordassent ,hec preclara civitas ad perfidorum manus minime devenisset . Revertentibus igitur estate futura Sarracenis fortissima olim Tripolis vallatur et ad solum usque prosternitur deiectis fortissimis turribus una cum muro eiusdem, christianos vero ad labores aptos vinculatos abduxit et residuos morte pro Christo affecit et dampnavit.