Latin
4.580 to 4.591
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.580-591
Not analysed yet
Non legitur ab inicio nascentis ecclesie tam numerosam fuisse obsidionem, que fortiter civitati dietim cum nocte incumbebat ,et illa fortissime resistebat. Templarii et Hospitalarii differenter et arroganter erga Theotunicorum ordinem se gerebant Sarracenis instantibus, 〈qui〉 et unum et alterum fossatum cadaveribus, terra, lapidibus et lignis solo reliquo equaverunt, ad que plures cecati Sarraceni amore sui pseudo Machumet se dederunt sponte precipicio. Inter que et pluribus in locis civitatem suffoderunt et terram et ligna incendio conflagrantes ipsam ad ruinam ducere machinati sunt. Quapropter, qui in civitate degebant, inito consilio dignius arbitrati sunt mori in prelio ad dei misericordiam quam manibus tradi circumcisorum cum dedecore. Mane igitur apertis portis erecto vexillo Crucifixi fidenter in Christo manus conserunt cum paganis et XVIII milibus ex eis neci datis ad quadringentos in numero christianorum mortui reperti sunt. Advesperascente igitur 〈die〉 Christi pugnatores ad civitatem redeunt. Frater vero Bertrandus ,dum quereretur, defuit, qui nocte inter cadavera simulans se defunctum degebat et intempesta nocte surgit, unius arma pagani induit prostrati, in quibus ad canopeum nobilius, quod vidit, accessit et Sarracenum inibi gravatum sopore iugulavit. Deinde ad tentorium unius regis veniens lignum ori suo imposuit et sic ipsum sub silencio detentum ad civitatem usque perduxit; pro cuius erepcione omnes capti christiani pristine dati sunt libertati. Altera die iterum factus est congressus altrinsecus, in quo fortiter utrimque dimicatum est et ex utraque parte plures involuti periculis. Interea Veneti magnam invisam et indecentem christiano nomini fraudem pretenderunt. Alloquuntur siquidem, ut fertur ,diciores Accaronitarum, quatenus se et sua preciosa suis navibus dignarentur commendare et ipsi salvos eos ab hiis educerent periculis. Quod dum primum in auro et argento factum esset, venientes cives cum uxoribus et liberis undis iniecerunt et sic cum facultatibus eorundem abierunt.