Latin
4.775 to 4.784
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.775-784
Not analysed yet
Que virgo, licet desponsata fuerit supradicto Iohanni et ab eo relicta mendacio impotencie sollicitata quoque, ut regi Syrvie nuberet, thorum scismatici recusavit et sic in puritate decessit. Anno vero MCCCXXXVIIIº Anna uxor Ottonis regis Iohannis filia moritur sine herede et in Novo monte luctu omnium sepelitur. Sequenti vero anno dux Otto letali morbo in Grätz corripitur et in lectica Wiennam defertur. In qua dietim invalescente 〈dolore〉 ecclesiasticis sacramentis premunitus condito testamento, quod Udalrico de Phannberg et Udalrico de Pergaw commendavit ,terras cum duobus filiis Friderico et Leopolde Alberto fratri commendavit; IIIIº quoque kalendas Marcii mundo eximitur et apud Augustinenses Wienne primo, post in Novo monte sepelitur, sicut quidam per somnium ante viderat ex suis notariis, qui sex arbores ante fores vidit florescere ducales et quinque ex eis per duos angelos subito succisas et eiectas, uni pepercisse. Superest non ab re deducere in medium, quomodo ducatus Karinthie in sortem concesserit Domus Austrie. Narrant siquidem hystorie, quod circa annum Domini MCLXVIII. tempore Friderici I. fuit Hainricus dux Karinthie; cuius Hermannus et Piligerinus patriarcha filii morientes Ulricum filium comitis Wolfhardi heredem reliquerunt, qui et ducatum sedi Aquilegensi obtulit. Hermannus igitur dux Karinthie genuit Udalricum et Bernnhardum. Fertur tamen, quod tempore Dagoberti regis Francorum preerant Karinthianis dux Samo, post quem Boruth et post hunc Chenmarus, post hunc Waltunch, sub Karolo Prewzhlauga, Cemicas, Zpoimar, Etgar. Fertur eciam, quod comes de Spanheim germanus beati Hartwici Iuvaviensis archiepiscopi tempore Ottonis III. et sancti Hainrici imperatoris ex Richarda maiorum Karinthie genuit Enngelbertum comitem de Lavende, qui seniori fratri suo Sigefrido cedens Karinthiam inhabitavit. Qui Englbertus tempore Hainrici III. per Hainricum IIII. filium expulsi strenua egit: Gebhardum Iuvaviensem ob scisma expulsum reduxit, monasterium sancti Pauli fundavit, frequens bellum cum Hainrico duce de Eptenstein habuit et ex Hadwige suscepit filios Hartwicum Maydburgensem archiepiscopum ,Hainricum ducem heredem in ducatu paterno de Eptenstain, Enngelbertum ducem Karinthie, postea Sigefridum et Bernnhardum comitem de Strubsin.