Latin
4.785 to 4.795
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.785-795
Not analysed yet
Enngelbertus dux genuit quatuor filios Enngelbertum, Ulricum postea ducem, Hartwicum Ratisponensem et comitem Rapatonem. Enngelbertus Largus reliquit Ulricum ducem Karinthie, qui genuit Hainricum et Hermannum, qui genuit Ulricum et Hainricum, Leopoldum etc. Anno Domini MCCLVII Bernnhardus inclitus dux Karinthie diem clausisse extremum 〈fertur〉. Qui Iutam amitam Ottakari regis, que dum in quodam festo proceribus et optimatibus aquam manibus fanderet, ipse ut iuvenis vagus ipsam annulo aureo digito ablato spoliavit. Audiens quoque patrem cum fratre mortuos rediens in Karinthiam eam sibi coniugio copulavit, ex qua tres suscepit filios Philippum, Udalricum et Bernnhardum. Qui Bernhardus in monasterio Fontis sancte Marie una cum matre quiescit, quod pater suus ante fundaverat, ipse vero in monasterio sancti Pauli in Lavental sepultus iacet. Udalricus vero patri succedit, Philippus maior natu ad ecclesiam Salisburgensem promotus est. Hic Udalricus Agnetem filiam Ottonis ducis Meranie sortitur in uxorem, ex qua filium cicius defunctum et filiam genuit. Qua 〈coniuge〉 defuncta aliam, Agnetem filiam marchionis Badensis, sibi copulavit. Hic Udalricus pro fratre iam privato, quia sacros ordines suscipere neglexerat, et Udalrico Secoviensi substituto multa ecclesie Salisburgensi gravamina intulit et presulem bello petit atque capit et fugientem ex conflictu in castro Valkhenstain intercipit et detinet atque hoc modo dux ad Karinthiam victor revertitur . Ipse est, qui Belam regem Ungarie cum Steffano filio suo Styriam nimis crudeliter vastantem per Ottokarum regem Bohemie et ducatum tenentem Austrie prelio victum et pluribus vulneribus confectum pacem petentem 〈exaudivit et〉 cum marchione Brandeburgensi ut mediator rem composuit hoc interiecto medio, ut Bela iunior Bele filius filiam prefati marchionis consanguineam Otthakari uxorem duceret et Bela rex omni iuri suo, quod se ad Styriam habere pretenderet, renunciaret, ita ut super hac re inantea nullam prorsus questionem moveret.