Latin
4.857 to 4.861
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.857-861
Not analysed yet
Zelus eciam permaximus ad decorem domus dei in hoc evidencius se demonstrat, quod ex universo orbe, maxime tamen ex omnibus locis Domus Austrie, quam solus pacifice gubernabat ,sanctorum reliquias undique collegit et easdem auro et argento decoratas prefate Wiennensi ecclesie, in qua et sepulturam sibi delegit, custodie commendavit. In qua et quottidiana dei servicia, ut in collegiatis et kathedralibus ecclesiis assolet fieri, sollicite preparavit, quibus et crebro personaliter ,eciam nocturnis horis, paucis consciis interfuit. Iste eciam magnificus princeps in thori sui consortem sortitus est deo devotam dominam Katherinam filiam Karoli imperatoris regis Bohemie timoratam et pudicam, ex qua tamen prolem non suscepit morte preventus immatura. Referentibus quoque gravibus et doctis viris repetitis vicibus didici, quod, dum imperator Karolus prefatum principem uti generum suum Pragam invitasset et ibidem ipsum venientem ad conspectum eius solitarium per reiectionem omnium suorum obsequencium in diversis hostiis ad ultimum conclave, in quo imperator armatorum stipatus presidio 〈exspectavit, ductum〉 letus suscepisset, adiecit: ,Fili, scitis, cur ego vos vocare decreveram?' At ille: ,Nescio, domine.' Et ille: ,Vos estis captus noster!' Quod audiens Rudolfus mox arrepto imperatore per vestis sue capicium vibrato pugione ait: ,Non sic, sed et amara vos primum mors deicit meis manibus et ego posterius moriar!' Quem dum armati isti, de quibus prelibatum est, curarent avertere, 〈clamavit〉: ,Stetis, alioquin pugio iste cor imperatoris transfiget quantocius!' Qui et ad clamorem imperatoris destiterunt, a quo neque manum amovit Rudolfus, quoad iureiurando firmasset imperator, quod premissis omnibus non obstantibus ita liber posset abire sicut venerat, adiciens: ,Fili, probare vestram animositatem voluimus ,non offendere, per ea, que fecimus; nimis dure vos erga nos gessistis. Nihilominus, ut inter nos verus senciatur amor, crastina die cibum mecum capietis.' Cui rursum Rudolfus: ,Si animi mei gestiebatis experiri virtutem, hec erat non in abditis in presencia tot armatorum erga me solitarium et inermem acceptandum, sed in campo, ubi virtus probatur militum et audaces fortuna iuvat, degeneris quippe animi in latibulis est mentes probare forcium.