Latin
4.862 to 4.866
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.862-866
Not analysed yet
Quod denique duriciam in actis meis qualitercumque ostentasse pretenditis, non abnuo ut filius erga patris imperia, sed congruit, ut pater prius mensa filii communicet, ut per hoc rancor fortassis in me conceptus 〈sedetur〉 et ea, que altrinsecus gesta sunt, non dolo, sed amore tentata sic luculenter michi et cunctis appareant ac omnis concepte displicencie nodus in me pateat absolutus.' Quibus dum imperator prebuisset assensum, generale promulgavit edictum ad partem, ut sub magna pena duci Austrie nemo pro foco suo carbones aut ligna venalitati exponeret. Quod ille cognoscens per testas nucum, que prohibicionis exortes videbantur ,regale mandavit instaurare prandium, sed ipse ordinatis diffidacionis litteris intempeste noctis 〈tempore〉 cum paucis egressus Pragam tota nocte iter agens versus Austriam festinavit, ita ut hora prandii, qua ad contuendum pro portento imperator post sua edicta horam preveniens iam eciam non vocatus ad hospicium prefati Rudolfi decrevit invisere, ibi iam non invitatum, sed litteras diffidacionis susceperit. Ferebant isti, quod hec per Karolum tentata sint, ut Austriam ultra Danubium hac via sue subditam fecisset dicioni. Dux ergo nil cunctatus nec Wiennam introiit, sed ad Ludovicum regem Ungarie se contulit, ubi post deploratas iniurias per imperatorem sibi illatas uti a suo coniurato cicius obtinuit, quod hanc vindictam in imperatorem expeteret, quod, nisi satisfaceret de offensa, et milites in ponte Pragensi vita comite constitueret. Hinc et mox se ad Barnabonem ducem Mediolani postea, tunc comitem Virtutum se contulit ibique fratrem suum iuniorem Leopoldum filie eiusdem despondit, ipsum quoque in sui societatem contra imperatorem ad opitulandum persuasit, adeo ut sibi pro adiutorio plura lancearum centena per diem et annum eciam propriis sub expensis destinare sub fide promitteret plurimum istius principis delectatus modestia pariter et anomisitate.