Latin
4.867 to 4.877
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.867-877
Not analysed yet
Sed hec omnia una infausta hora per prefati ducis lugubrem casum deduxit in fumum fortassis dei providencia . Fertur siquidem, quod, nisi fuisset sublatus de medio, Austriam usque ad celum extulisset aut penitus casui exposuisset ,vel, ut verius, raptus est, ne malicia mutaret ipsius animum aut fictio conscienciam sedaret. Et sicut ipsius pater dux Albertus sua prudencia ducatum Karinthie Domui Austrie adiunxit, sic is comitatum Tyrolensem sua industria acquisivit, cuius rei seriem hiis brevibus absolvam . Nam dum prefata Margaretha antedicti Iohannis filii regis Iohannis potiretur coniugio, ipsa, quia unica erat, superstites se velle heredes sui patrimonii relinquere et eius coniugem impotentem professa est. Ob quod prefatus Iohannes ab incolis terre torvo vultu respicitur et tandem a comitatu expellitur colludente Ludovico imperatore. Hinc iocalibus suis impignoratis ad Bertoldum patriarcham Aquilegiensem se contulit et suas iniurias coram eodem deploravit. Cui et cause cognicio a Benedicto papa committitur et vocatis partibus, dum prefata Margaretha, que divorcium pecierat, se contumaciter absentaret, excommunicatur. Que Ludovicus agnoscens Ludovicum primogenitum suum marchionem Brandeburgensem ,cuius uxor filia regis Dacie defuncta erat, invitum persuasit, ut distortam duceret et simul comitatum apprehenderet, et prevaluit, unde taliter qualiter divorcio procurato per eundem nupcias celebravit, licet consanguinitate propinqui essent, conceptaque proles mox post partum et mundum reliquit. Imperator tamen Tyrolis castrum apprehendit ,licet nobiles multa castra filio non redderent, ob quod plures cepit. Quod factum in naribus principum fetebat et pape summe displicebat. Nam cum ultima eius heres Margaretha distorta facie mulier ob ipsius distorciam et precipue oris eius insuetam latitudinem Maultasch vocitata matrimonio iuncta esset Iohanni marchioni Moravie fratri imperatoris Karoli IIII. regis Bohemie, esset quoque ab eodem propter impotenciam divorciata de facto, princeps, de quo sermo, nec hiemalis inclemencia, que tunc solito alguerat, nec nivium spissitudine territus nec moncium asperitate fatigatus cum paucis per alpium crepidinem reptando manibus, ut plurimum rusticorum arte, venit ad Athesim.