Latin
4.900 to 4.902
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.900-902
Not analysed yet
Genuit tamen ex eadem Beatrice ,quam in vetulatu vidi et egregie forme quondam fuisse feminam ex eius elegancia conieci, principem timoratum Albertum IIII. doctorum et litterarum atque religiosorum indefessum zelatorem, procere stature, forme egregie et moribus optimis comptum. Qui et aliquando apud doctores, quos magno favore una cum suppositis sue universitatis prosequebatur et graciis, dum post disputaciones theologicas, quibus crebro interfuit, ad privata devenisset colloquia, esset quoque commonitus per doctores, quatenus a vicio, quo nobilium persone crebro se solent fedare, accuracius sese constringeret, ne videlicet alienum cubile sordidatus accederet, fertur respondisse : ,Regracior omnipotenti deo, quod ab omnibus mea uxore dempta mulieribus intactus permansi.' De cuius et preconiis, quia et ipsum in puericia videre merui, eius quoque laudes clarissimas crebescere et personare ab omnibus, qui ipsum viderant ,non ficta mente plurimum audivi, 〈infra lacius scribere decrevi〉. Dux vero Leopoldus frater eiusdem Alberti III. ex conthorali sua nomine Virida filia domini Barnabe Mediolani et comitis Virtutum quatuor genuit filios duces Wilhelmum principem multis donis adornatum, Leopoldum et proceritate corporis et robore mentis, in omni tamen mansuetudine pollens, ita ut in hiis diebus suis nulli secundus habitus est in principum numero, Ernestum dulcissimum et hiis, que agenda erant subiectis, propicium atque Fridericum principem mire indolis in adolescencia per suum, ut ipse narrare consueverat, pedagogum in puericia in devia deductum, cuius et viciis adultus carere non potuit, ob quod et crebro, dum coram suis necessariis solus astaret, solitus erat dicere: ,Mearum notarum, in quibus deficio, meus pedagogus extitit scaturigo; qui si hodie superstes foret, hac manu mea ipsum gravi ulcione vindicarem, 〈ut〉, quod me verbo et exemplo docuit, digna retribucione compensarem!' Hinc consciis paucis baronibus fratres premissi –nescio, quo permoti spiritu –Domum Austrie pariter diviserunt ac super hac divisione pro se et suis heredibus suis litteris firmaverunt accedente eciam consensu imperatoris Karoli IIII. ,qui in sua confirmacione fertur 〈dixisse〉: ,Usque desudavimus, ut duces Austrie humiliaremus, sed non potuimus, quia via non patuit; modo vero ipsimet hanc viam apperuerunt!' Quod quidem verbum quomodo impleatur dietim, meum non est enodare, cum sole clarius luceat teste experiencia.