Latin
4.903 to 4.909
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.903-909
Not analysed yet
Quare enim Domus Austrie sic gravatur ab usurariis, vastatur ab exteris, impignoratur, alienatur, laceratur et conculcatur suis a necessariis ,dominis et servitoribus? Quare predones non cohibentur, insolentes in suis pertinaciis non arcentur et malemeriti pre aliis honoribus et beneficiis efferuntur, insurgunt scismata, pullulant hereses et plurima mala feraliter diebus nostris emerserunt in utroque statu pariter et sexu, nisi Domus Austrie divisio? Audivi sapientum sepenumero sentenciam, quod Bohemorum error vires sibi presumpsisset ad dogmata peregrina scientes vicine sibi Domus Austrie hanc, quam prefatus sum, divisionem. Que si in sua integritate perstitisset, plus solito sudes in oculis celerius sensissent. In hac ergo divisione primum cessit Austrie ducatus duci Leopoldo, sed agentibus certis, qui ipsum seriosum et bellicosum principem agnoverant et Albertum ducem principem pacis et mansuetum magis ab eisdem persuasibilem ad vota, hanc divisionem sic temperaverunt, ut Alberto Austria cederet, quia unicum habebat filium, et duci Leopoldo omnes terre residue tamquam ei, qui infatigabilis et multis illustratus filiis erat, cederent in hereditatem, et ne in posterum super titulo ducatus Austrie surgeret disceptacio, eciam sibi et filiis opidum Nove civitatis, quod in hanc divisionem sua vota nequaquam contulerat, quod et de gremio ducatus Austrie antiquitus esse dinoscitur, sibi pro sua ducali residencia deputatur. Facta est hec divisio anno Domini MCCCLXXVIIIIº in Neunburgo claustrali dominica ante Michaelis. In qua divisione Austria subter et supra Anasum usque ad metas Bavarie incluso castro Styrensi, Ischllanndt et Hallstat usque ad territorium Salisburgense et subter descendendo circa metas Styrie usque ad Ungariam cum omnibus feodis, angariis, theoloneis et nobilibus ,qui in schranna curie ab antiquo respondere consueverunt, cessit Alberto dempta Nova civitate cum suis pertinenciis tam iudicio quam iure patronatus Neunkhirchen, castro Klam, Schadwien et Aspang cum suis pertinenciis, que duci Leopoldo et heredibus cesserunt.