Latin
5.102 to 5.112
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.102-112
Not analysed yet
Item, de pace patrie, quod domini graciosi pacem patrie strenue observent et protegant, ut una patria ad aliam secure et quiete sua negocia possit exercere. Item, quod omnia feoda a principibus graciosius reconferantur patriotis et quod in hiis teneantur et foveantur, sicut ab antiquo observatum est, et quod in cancellaria contra antiquam consuetudinem non graventur. Item, quod principes patrie manuteneant et conservent patriotas in omnibus suis graciis et privilegiis, laudabilibus consuetudinibus ,graciose iuxta usque servata laudabiliter et ea in generali confirment. Item, quod universitas Wiennensis conservetur in suis honore ,dignitate et privilegiis, ita quod eorum preteriti census debiti et futuri ipsi solvantur sicut ipsis a fundatoribus observatum est et fundatum. Item, quod conserventur patriote in conscripcionibus suis, quas habent a principibus super bonis camere graciose et quod sine iusticia patrie ista ab eis non aufferantur. Item, domini nostri graciosi nostra stipendia et alia racionabilia debita ex parte regis Ladislai contracta et ab aliis principibus graciosius persolvantur, prout et id ex gracia addictum est verbo et promissum. Item, quod domini graciosi non concedant litteras gracie super nonsolucione debitorum, sed permittant unicuique viam apertam ad iusticiam, et, si que huiusmodi littere emanassent, nullius sint roboris et momenti. Item, quod eorum gracie in evocando ad exercitum habeant modos suorum predecessorum, quibus nostri predecessores tenti sunt per eosdem. Item, quod eorum gracie castrorum custodias et officia dumtaxat Austrigenis sive patriotis committant, ita quod regimen forensibus non committant. Item, quod aliena vina non inducantur ad patriam, sed prohibeantur induci, prout antiquitus observatum est. Item, quod nulla stewra aut per potenciam imponatur mutuum sine consensu et voluntate communis patrie nec privatis nec communibus spiritualibus aut secularibus, ita quod nullus contra laudabilem consuetudinem gravaretur, et, si talis cum assensu patrie fuerit imposita, quod de sacerdotibus fiat de consensu dyocesani ,et specialiter capitulum Pataviense non tractetur ut hospites ,sed sicut tempore regis Alberti cum eo micius agatur.