Latin
5.95 to 5.101
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.95-101
Not analysed yet
Item, quod inantea tales littere debitorum a graciosis dominis non dentur, in quibus provinciales conscripti invaduntur, uti a tempore regis Alberti felicis recordacionis spolia et invasiones communis patrie vise et facte sunt. Item, quod feoda et hereditaria officia quacumque occasione hiis guerrarum temporibus feodorum dominis resignata petentibus et desiderantibus graciose reconferantur. Item, quod ius commune patrie per senescalcum deputandum observari provideatur una cum assessoribus baronibus, militibus et militaribus iuxta consuetudinem antiquitus observatam et quod nulle dilaciones dentur sine scitu et voluntate parcium vel sine racionabili causa, ita ut iusticia suum sorciatur processum. Item, si contingat principem patrie movere questionem alicui provinciali sive patriote vel e converso patriota principi, quod hoc fiat iure mediante sicut ab antiquo inductum et practicatum est, sine fraude. Item, quod moneta stabiliter permaneat in valore, gradu et pondere sicut id per communem patriam cum scitu et voluntate serenissimi domini Romanorum imperatoris Friderici Wienne ordinatum est, provideantque graciosi domini nostri, quod nullum alienum numisma fiat 〈per〉 negociaciones et tractatus in patria, ut sic moneta patrie stabiliter perseveret, et quod census vulgari lingua schatzslag possit augeri sine fara. Item, 〈quod〉 graciosi domini omnes dacias novas vulgariter aufslegsuper vinis, bladis, sale et aliis mercibus et omnes novitates alias deponant et inficiant nec inantea ullo tempore ad illas assenciant et permittant alicui, sed sint contenti in antiquis suis theloneis et mutis sicut eorum predecessores duces Austrie fuere contenti, ita ut communis homo sua negocia possit vice versa ut prius exercere. Item, sicut ex racionabilius causis rex Albertus colende memorie iudeos de patria exclusit pro meliori, quod ipsi iudei de cetero nullo tempore reponantur mansuri ad Austriam quodque nullum in ea negocium exercere sit licitum nec in eadem habitare permissum.