Latin
5.22 to 5.30
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.22-30
Not analysed yet
Hora igitur fere VIIII. Heel cum quibusdam hostibus ingrediente, ut ipse cognitus erat, magister civium cum suis et hiis ad plateam vocatam Curia cum vexillo civitatis conscendit, cui accurrit multitudo civitatis columbino corde nescia latentis prodicionis, sed et duce inscio huiusmodi de tradimento. Qui tandem advisatus mox portas civitatis claudi disposuit et invocata communitate, quia signaturas campanarum prohibuit prefatus Holtzer, in arma mox devenit communitas. Quod videntes, qui ingressi sunt, fugam inierunt, multi saucii, alii occisi, ceteri vero versus castrum declinantes dexteras sibi dari pecierunt, alii sponte se in fossatum castri precipitarunt. Ex quibus duo castrum subintrantes in principem manus mittere conati sunt, quorum unum ipse manu propria interemit, alter vero aliorum manibus datus est neci sicque omnes detenti et ad Karinthianorum turrim ut oves in ovili sunt depositi. Holtzer tamen per portam fuga lapsus est cum quibusdam, sed tandem in Nusdorff in habitu legoniste in sarculo compertus reductus suis sceleribus dignas penas exsolvit, de quo infra. Huius tradimenti minister fuit quidam Georgius de Schönnberg quondam scriptor simplex cancellarie prepositus Posoniensis tonsuratus clericus, qui spe nanciscendi imperialem cancellariatum, ut fama tenebat, de milibus auri ab imperatore receptis previe Holtzer et alios corruperat et in laqueum sui interitus usque perduxit. Is latibulis apud optimos viros et magistros eis invitis se occultaverat primum cum suo auro, post vero in die Marci se in veste muliebri cum mulieribus in processione commiscuit, in qua cognitus addicitur captivitati et questionatus rerum et sue prodicionis apperuit veritatem. O cecuciens et omnis turpitudinis fomes ambicio, que primum angelum turpissimum effecisti diabolum et prothoplastum in presens humani generis de loco voluptatis deiecit exilium, que reges et regna dedit in precipicium, que et Romam caput orbis in derisum dedit obprobriumque gencium et hunc in paupere tugurio natum lateribus regum et imperatori orbis persuasit se constituere propinquum et suorum secretorum conscium nec abhorrere tam immane tamque crudele inauditum a clericis admittere piaculum, ut tam nobilis et caput Domus Austrie electa civitas subiret saccomannum et ut princeps cum toto clero et suis proceribus darentur crudeli exicio, ut denique neque sexui parceretur nec etati et sanctorum nudarentur reliquie suis ornamentis et in predam darentur latronibus quodque ignis voragine a fundo deleretur tam preclarum in orbe et prepotens opidum, prout hec et mayora iste miser dicitur confiteri et propria manu exarasse.