Latin
5.31 to 5.35
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.31-35
Not analysed yet
Ad que piacula persuasit eundem ceca ambicio pariter et supra scriptos Pämkhircher, Gräffnegkher et Bohemos dominandi ardor, vindicandi livor, placandi incensi imperatoris favor et finaliter avaricie fetor, sed dei nutu et sanctorum, quorum cineres hic quiescunt, ac devotissimorum hominum precibus et meritis fefellit eos perperam concepta opinio et inciderunt in foveam, quam aliis struere cupiebant, ut patet ex premissis. Quibus auditis prefati cum suis residuis tristes ad propria sunt reversi, ceteri vero ad bastitas et violenter usurpata hospicia ut Watzla in Medling, Frantz de Chag ad Padn etc. ,sed neque sic quievit quassacio, nam Watzla et de Vetaw die sancto pasche post prandium sub sermone ad populum in hospitali fere cum C curribus plenis peditibus armatis sub specie amicicie, ut ibi sua consumerent, nisi sunt foris in Bertolsdorff subintrare consciis quibusdam, ut fatebantur, sed paucis officialibus; sed castellano cum communitate renitente male grati cum confusione coacti sunt repedare. Altero vero mane collecti in IIII turmas ductore de Wähing de Gutnprunn ,quarum media fuit de meretricibus adunata, Silvam Wiennensem adierunt, quam pertranseuntes in Tulnerveld undique dispersi singulas 〈villas〉 spoliis, holdis et ignis incendio sibi subiecerunt, Hertzogburgam intraverunt, a qua cuncta populantes per girum fere usque ad festum Viti remanserunt . Interim de Lachsndorff incastellant Leopoltsdorff et desertum castrum Khalsperg, Hynko vero Schränbaten et Frantz de Chag furtim surripuit Hager castrum in Padn et a quibus incessanter furta et rapinas per nephas agebant imperatore connivente –utinam non iubente, uti multorum tenebat opinio hawt parvis fulcita racionibus! Neque tacendum arbitror, quod summus pontifex huius temporis Plus II. olim in imperiali cancellaria scriptor vernaculus pro dictandis litteris ad partes Ytalie a cancellario Caspare Sligk assumptus tandem promocione imperatoris ad Eugenium papam missus Tergestinus factus est episcopus, Senensis pontifex, unde natus extitit, post vero tituli sancte Sabine presbyter cardinalis et demum cathedram Petri conscendit ,unde et se papam imperialem aliquando nominare consuevit.