Latin
5.54 to 5.58
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.54-58
Not analysed yet
Neque sic tamen cessavit quassacio, sed per festa prefata detenti sunt multi, qui horum tradimentorum suspecti sunt habiti, precipue quod nocte parasceves vocati per Holtzer se representarunt, inter quos Cristannus Wisinger, Cristannus Prenner, Iohannes Angervelder, Michael Menesdorffer, Laurencius Swantz, Nicolaus Ernnst, Steffanus Tennckh pellifex, Egidius Pawm, Egidius Knab et qui dure questionati una cum Wolfgango Holabrunner et tandem a domo consilii in domum preconis ducti omni die iudicandi, sed tandem absoluti sunt a vinculis, ita ut cum uxoribus et liberis exeant civitatem infra terminum eisdem prefixum. De quo tamen, an comminando vel diffidendo dictum sit, a pluribus scientibus principis impietatem non obstante clamore popularium pie dubitatur . Multa tamen prefatorum et aliorum in hac 〈occasione〉 datorum in suspicionem ferebatur ad XXXVIIII milia florenorum ascendere, cum quibus Watzla et de Vetovia cum complicibus ad tempus inducti, ut ab sua crudeli in agricolas sevicia se temperando in parte cohiberent, etsi non omnipharie, quia prefatus de Vetaw solita crudelitate persuasus in Hollnburg novam bastitam erexit et alteram ex opposito, per quas Danubii flumen clausit et nova gwidagia et pedagia extorsit a transeuntibus instar Stephani Eytzinger in Tiernnstain et Planncknstain, in Lanndstain et illorum in Trebmsee et in Newnburga forensi predancium, quos plurimum una cum a Chrembsa descendentibus prepedivit, sicut et a Newnburga prefata imperiales plurimum nisi sunt Wiennenses in vite necessariis spoliare. Sed in quo finaliter proficiant, novit, qui nil ignorat, post tot durorum capitum formata odia, radicatas ulciones animorum ad vindictas, simultates et livores altrinsecus ad nocendum in corporali vita aufferenda vi et dolis, ymo toxico et ferro, ut vulgaris tenet fama. Sed numquid supprimis silencio, quale vale consecuti sunt Hertzogburgenses ab hiis premissis suis hospitibus, quos civium discordia et sui, cui vades erant, Leopoldi Hotzler ignavia hospicia subire fecit in sui honoris et rerum pariter et vicinorum dispendia, de quibus lacius supra?