Latin
5.59 to 5.68
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 5.59-68
Not analysed yet
Quibus pace salva sub metaphora probatarum hystoriarum respondeo naturam fore wlpis, ut sibi specum non effodiat, sed effossam a taxo dolose inquirat et inquisitam suis egestionibus inquinet et fedet: quarum dum putorem et fetorem ferre non poterit, specu cedit et foveam plurimo labore partam relinquit. Ita et hii, dum predas multo sudore partas pauperum pacifice dividere nequibant et sine effusione complicum sanguinis unum esse non poterant ,tandem igne supposito et monasterium cum foro usque ad cineres cum VII feminarum suffocacione conflagrabant, ut sic sudores pauperum per vim et nephas usurpatos vorago ignis tam in equis quam eorum congestis diviciis in saccum mitteret pertusum et ardor conflagracionis absumeret, que crudelitas suis fraudibus per nephas conquisierat, et vulgatum clareret proverbium Male quesit, male perdit. Qui et tandem in malo concordes ad vallem Hawnveld se contulerunt. Quid inibi virtutis operentur, actus eorum edocebunt. Acta sunt hec dominica ipsa festis sanctorum Iohannis et Pauli martirum Christi anno LXIIIº. Sed quid de obstinatis spes consuevit concipere bonorum, nisi quod propinquent iniquitati et malum malo accumulent prout is, qui eos possidet, suadere non cessat? Unde ibidem venientes et predas agentes tandem speciosa eius igne iniecto flagraverunt usque ad solum, tandem declinantes versus Padn et Kawmperg, ubi solita in praxi non defuere flagicia ab eis derelicta. In uno tamen Dominus non despexit, sed audivit gemitus miserorum, qui supra vexati fuere per Iohannem Sweinczer in Kalbsperg a longo tempore deserta et per eum subito incastellata. Nam IIII. Iulii mane Wiennenses in multitudine venientes bastitam aggressi ad turrim ipsum cum complicibus artaverunt, ubi deficientibus cibis et armis bellicis tandem coactus est cum complicibus ad dedicionem et ductus Wiennam ad domum preconis furum questionatus hodie degit, municio vero et turres una cum muris solo equati sunt, sepes vero combuste –deo laus!