Latin
103
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 103
Unproofread scanNot analysed yet
Arithmeticam, quam Wallius negat esse rationem. Itaque homo subtilis sententiae suae convenienter locum vertens, maluit Relationem dicere quam Habitudinem, quae vox est in definitione rationis. Deinde paulo infra praeviso quod non inepte quaerere quis posset an insit in ratione qualitas aliqua; respondet, ut figurarum magnitudo ad quantitatem spectas, ita figurarum species spectat ad qualitatem. Quasi aliud in Figuris compararent Geometrae praeter quantitates; aut esset aliqua ratio magnitudinum quae esset qualitas. Illae ipsae ratio &inclinatio propter quas figuram qualitatibus accenseri poscunt, ambae sunt quantitates, nec ut quales, sed in quantae considerantur a Mathematicis. Quod Meybomius quantum a quoto non distinguat, ab Wallisio rect reprehenditur. Deinde quod Meyhomium reprehendit, quia in locis aliquot veterum ubi emendatio debebat fieri per διπλασίονα, emendat per διπλάσιον merito fecit. Sed quod Meybomius idem significare cenluerat διπλάσιων &διπλάσιος recte censuit, VVallisius autem id negando, imperitum se ostendit Linguae Grecae, etiam ejus qua utuntur Geometrae, ut in verbis ab ipso recitatis manifestum est, ῦ λέγει ὀτὲ δυὸ λέγοι τοῦ ἔνοι διπλάσιοι εἶτι, καὶ τοῦτ, μεν γὰρ, ἄλλα δτὲ ὁ λόγος δ ἐκ τῶν δὺο διπλασίων ἐσi; id est non dicit duas Rationes unius esse duplas, Quod tamen est verum, sed Rationem ex duabus compositam esse duplicatam. B. Non capio. Vellem professor noster ostendisset quare duae rationes aequales compositae non faciunt rationem unius duplam, &quare duplum simpli non sit ejusdem simpli duplicatum. A. Sed harum vocum alium sensum esse dicit apud Mathematicos. B. Credo. Id quod A. Et ego, etsi non semper, tamen saepissimè ita esse. ex eo contigit quod (ut dixi ante) non ausi sunt Rationem minoris ad mediam duplam esse dicere Rationis ejusdem minoris ad maximam. Quae tamen magnitudine dupla est, quamquam numero Rationum dimidia; ut ratio 1 ad 2 dupla est Rationis 1 ad 4 quantitate, etsi contra Natio 1 ad 4 dupla sit, si spectes rationum numerum. Id quod saepe alias dixi, nimirum, in Rationibus minoris ad majorem, quae sunt Rationes Defectus, multiplicatio Rationum quantitatem Rationis minuit, Divisio auget. Deinde, quod Meybomius dicit, Si rationum magnitudo sit exploranda, ille major est cujus termini longius inter se distant, falsum est; nam 1 ad 2 majorem habet rationem quam 1 ad 4 cum tamen termini 1 &4 longius inter se distent quam 1 &2. Quod etiam vidit VVallisius. Rursus Meybomius reprehendit Definitionem Eucl. Elem. 5. 6. ut falsum; non rectè; poterat tamen ut non definitionem; nam potest demonstrari. B. Et demonstravit Hobbius.