Latin
104
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 104
Unproofread scanNot analysed yet
A. Vidisti jam quam sunt naturae Rationum de qua litigant ambo ignari. B. Reliqua ergo ne examines. Attuli autem mecum alterum illum librum ejus de Angalo Contactus, de Sectionibus Conicis, &de Arithmetica Infinitorum, ut cum perlegeris excutiamus sicut hunc. A. Libet autem antequam discedas videre utrum rectè reprehenderit Mersennum. Mersennus in Cogitatis Physico Mathematicis, Proportio (inquit) aequalitatis, nihili similitudinem refert. Proportio majoris inaequalitatis attollitur supra nihilum. Proportio minoris inaequalitatis deprimitur infra nihilum. Contra haec ea quae affert VVallisius continentur omnia his verbis. Qui simplum dicit, non ille rem nullios apponi intelligit, sed semel. Et qui subduplum poni dicit, non aliquid auferri dicit, sed saltem semissem poni. Quae satis illos quidem redarguerent qui simplum, vel semissem, vel trientem nihil esse dicerent vel quantitatem habere nullam, sed contra Mersennum qui nihil horum dicit, sed semissem, trientem &c, aliquid esse &quantitatem positivam esse concedit, nihil faciunt. Nam illius verbis, non semissem neque trientem &c, aliquid esse negatur, sed tantum semissis sive trientis &c, ad integram rationem quantitatem habere, id negatur. In legendis ergo Mathematicis non nimis est acutus. B. Sed nosti juxta sententiam Wallisii, semissem, &semissis ad totum rationem, eandem esse rem. A. Scio. Vidimus jam in hac parte operis Mathematici, Professorit vestri quot sunt errores, scilicet plures quam censor ullus quantumvis severus in omnibus scriptis omnium Mathematicorum editis invenire potest. B. Id quidem nescio. Verum si de omnibus simul doctrinae partibus judicium facies, non mediocriter doctum esse existimabis. Theologus enim est, &Logicus, &Physicus, &Metaphysicus, &Politicus, &Ethicus, &Peritus Juris Romani &Anglicani. Praeterea linguas novit Hebraeam, Arabicam, Teutonicam, Gallicam, Italicam, Armoricam (quarum specimina &criticismos vidisti in hoc libro). &praeterea Symbolicam, quae, ut lingua quaedam universalis est instar omnium. A. Vidimus quidem videri velle haec nosse, neque quicquam aliud praeter errores &nugas nosse. B. Liber hic alter quem examinaturi sumus videbitur tibi fortasse melior. Vale. DIALOBoogle σττο. σίτο, . σιο. σιθο. σισίο. στορ. σγτοᾳ. σστο,, σιξ σοιποίβσυσ οιν οιδ ειδειβουσειοῦ ονυορορετιροτεσυστιισα