Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 109
Unproofread scanNot analysed yet
Non est enim angulus contactus pars reliqua anguli recti rectilinei, neque dempto angulo semicirculi ex angulo recto rectilineo relinquitur angulus contactus. Verum autem est dempta superficie intercedente inter diametrum &arcum, quod relinquitur superficies quae intercedit inter arcum &tangentem; quam superficiem putavit VVallisius esse angulum. Caput 8. Testimonium habet D. Hen. Savilii. Is vero Quadratum &Circulum Homogenea esse ostendit; de angulo contactus, eo loco, ne verbum quidem. Sed paulò inferius de hac re dubitasse eum fatetur ipse VVallisius. Nec si aliter fensisset, ullius apud Mathematicos qui omnia rationibus, Authoritatibus nihil pensitant, momenti esset. Capite 9. Continetur primo Argumentum Peletarii deductum ex gratis assumpto Lemmate, Angulos semicirculorum, (id est quos faciunt diametri cum semiperimetris) esse aequales. Quod verissimum quidem est, sed omnino idem quod probandum erat. Inde autem demonstrare, quod angulus contactus non habet quantitatem, impossibile est. Sequitur quidem inde angulum contactus nullam partem esse anguli qui continetur a Diametro &Circumferentia, non autem quod non habet suam sibi quantitatem; nec quod angulus contactus unus altero non possit esse vel major, vel minor, vel aequalis. Ea autem quae per Lemma suum tria enuntiantur, non sunt de angulo contactus, sed de ipso contactu; quasi essent qui ipsum contactum angulum esse dicerent. B. Sed per contactum intelligi vult contactus angulum. A. Credo. Sed quod non loquutus sit accuratè in causa erat quod naturam anguli non perspexerit. Verum lemma illud Peletarii Cap. 10. demonstrare frustra conatur VVallisius. Nam etsi verissimum sit, tamen nisi ex definitione anguli simpliciter dicti, sive rectilinei, demonstrari non potest. B. Quomodo autem lemma illud demonstrabis tu? A. Quantitas anguli rectilinei (per definitionem meam) est quantitas quam habet arcus interceptus inter duos radios comparata ad quantitatem totius perimetri. Sed angulus factus inter Diametrum &tangentem nullum intercipit arcum. Est ergo quantitas anguli contactus nulla pars quantitatis anguli rectilinei. Quare arcus semicirculi soltis absque angulo contactus rectus est. B. Si angulus contactus nulla pars sit ejus qui efficitur a Tangente &Diametro, quare dicitur angulus? &quomodo dici potest quantus? quia formatur a duabus lineis in commnni A. Dicitur angulus, Quantus dicitur propterea quod unius anpuncto concurrentibus. potest esse vel major vel minor quam quanguli contactus quantitas, paginis quae faciunt Cap. 10. ad probandum titas alterius. In quinque est rectus, affert sex demonstrationes, quaquod augulus semicirculi rum ne una quidem satis firma est; ideoque Caput undecimum totum occupat objectio contra Cap. 10. &ad objectionem responsio.