Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 110
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non fuisset necessarium, si fuissent legitimae demonstrationes ejus. Elige quamlibet &quam putas firmissimam. B. Eligo quartam, ubi cum angulum constituisset in semicirculo rectum ABC, supponit AB super terminum Diametri moveri circulariter ad terminum oppositum. Quanto ergo eo motu minuitur perpetuo angulus ad A, tanto augetur angulus ad C. Itaque angulus in circum ferentia perpetuo servatur rectus, quare &rectus erit quando AB est in ipso Diametro in C. Itaque angulus semicirculi in C erit rectus. A. Ita quidem, cujus crus alterum semicirculum tangat in C. Sed si crus alterum sit arcus, non est necesse, non inquam necesse est propter vim hujus demonstrationis, nisi &angulus factus ab AB &arcu BC fit etiam rectus; quod, quanquam verum sit Clavius non concedet. Capitibus 12 &13 Argumenta quae adducit, nihil amplius probant quam quod an gulus contactus anguli rectilinei non est pars. Quod non negatur. Capite 14. Argumenta explicat desumpta ex optica Vitellionis (ut ne hujus quidem philosophiae partis ignarus esse videretur) sed ab illis nihil aliud derivari potest praeterquam quod angulus contactus angulo rectiliueo nihil addit. Quod quidem fieri potest ex eo quod quantitati nihil addit non modo quantitas nulla, sed etiam quantitas Heterogenea. Postremo, Cap. 15. respondet ad Clavii quaedam Corollaria. Quorum unum est, quod potest aliqua quantitas continuo &infinite augeri, &tamen augmentum illius quamtumcunque minus semper erit decremento hujus. Quod quidem eo sensii quem hoc loco habere debet, dictum est planè absurdum. Alterum, transiri posse a minore ad majus vel contra, &per omnia media nec tamen per aequale. Quod est absurdissimum. Hiccine fuit qui adeo superbè insultaverat Jos. Scaligero, quod dixerat latera 12 Dodecagoni majora esse Perimetro circuli circumscripti; quod quidem absurdum erat, sed non tam, quam monstrum hoc Clavii, propter quod Geometriam ipsam non magni facerent homines non Geometrae. At notat hoc non ut absurdum Wallisius, sed ut falsum. B. Restat, (quoniam angulo contactus quantitatem tribuis, sed anguli rectilinei quantitati Heterogeneam) ut ostendas quare sit Heterogenea, &qua mensura quantitates duorum Angulorum contactus possint mensurari. Primo autem quid est illud esse Homogeneum? Et quid est esse Heterogeneum? A.