Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 113
Unproofread scanNot analysed yet
A. Hactenus tractatus de Angulo contactus, quem vides ejusdem esse farinae cum opere ejus Arithmetico integro. B. Progrediamur ergo ad tractatum de Sectionibus Conicis, qui distinguitur in tres partes; quarum prima prooemium habet &Prop. 20. Secunda, Prop. 23. Tertia, Prop. 6. In prooemio plus promittit quam post praestat. Supponit autem Prop. 1. planum quodlibet conflari ex infinitis Parallelogrammis aequalibus quorum quidem singulorum altitudo sit totius altitudinis pars aliquota infinite parva. Praetereo, quod si planum parallelogrammum non sit, conflari ex parallelogrammis non potest. Praetereo item quod planum finitum ex infinitis parallelogrammis conflari non potest. Ille autem hoc voluit conflari planum ex infinitis numero parallelogrammis, idem putans esse infinita parallelogramma &infinita numero parallelogramma. Id quod notare volo hoc est, quod supponat partem aliquam aliquotam esse infinite parvam; nam est contradictio in adjecto, non minor quam si quis diceret curvam aliquam lineam esse rectam. Cum enim dicit partem aliquotam, dicit quantitatem in quantitates divisibilem perpetuo divisibiles. Si ergo pars aliquota fit infinite parva, erit illa nihil. Et quia pars aliquota ad totum est ut 1 ad numerum, erit quoque, ut niNonne hoc aeque absurhil ad quantitatem ita unitas ad numerum. dum est ac illud Clavii, transiri posse a minore ad majus nec tamen per aequale? Et multo magis absurdum quam ulla aut Scaligeri conclusio, aut Orontii? B. Ita est. Neque rectè dicit Consentaneum esse hoc Geometriae indivisibilium Cavallerii, qui per indivisibilia intelligit indivisa. A. Falsum quoque est quod dicit planum quodlibet conflari ex infinitis parallelogrammis aequalibus. Neque enim trianguli constant ex parallelogramniis, sed ex Trapeziis; neque ullum aliud planum ex parallelogrammis constat praeter parallelogrammum. Neque sequitur ex doctrina Cavallerii, sicut ex doctrina hac Wallisii, nullam esse cujuscunque plani altitudinem. Prop. ergo prima nihil egit. B. Dicit fortasse idem sentire se quod Cavallerius, nempe esse altitudines suorum parallelogrammorum infinitè parvorum non prorsus nullas, sed valdè exiguas. A. Quid ergo opus erat dicere infinite parvas, cum suffecisset dixisse non consideraturum se illorum altitudines ut quantitates. Deinde prop. GOogli itized by b Dig Prop.