Latin
DIALOGUS QUINTUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 112
Unproofread scanNot analysed yet
Nam legi in Galileo quod arcus circuli, si radius esset infinitus, esset linea recta. A. Ego vero omnium circulorum perimetros, si totas spectes dico aeque esse curvas; item partem perimetri unius similem parti alterius esse aeque curvam; nec dissentio a Galileo. Nam si in perimetris diversorum circulorum arcus sumpseris aequales, magis curvus est is qui sumitur in perimetro minore. Id quod voluit Galileus. Verum si sumpseris arcus proportionales aequè curvi sunt; ut quorum curvitates oriuntur a totidem rectae lineae fractionibus, in partibus totidem (quae sunt numero infinitae) proportionalibus. B. Manifesta haec sunt, sed non mihi videntur satis respicere ad angulum contactus. A. Dico igitur quantitatem anguli contactus esse quantitatem curvitatis perimetri quam contingit. Vide figuram hanc, ubi centris A &B descripti sunt duo circuli CD, C E contigui in C. Ducta autem recta CD secans circulum alterum in E, alterum in D, non modo ostendit quod similes arcus CE, CD aequalem habent curvitatem, sed etiam quod illa curvitas distributa sit in majori circulo per majorem arcum quam in minori; contra vero partem CE in minore perimetro magis curvam esse quam pars perimetri majoris, puta CF, ipsi arcui CE aequalis, idque in ratione Chordae majoris CD, ad Chordam minorem CE, id est in ratione radii AC ad radium BC. B. Nihil clarius. Sed quid haec ad angulum contactus? A. Ducatur ergo tangens CG, determinabitque illa quanto arcus CE propter curvitatem suam in arcu minore magis recedit a Tangente quam arcus CD, propter curvitatem eandem in arcu majore. B. Video reliqua. Recta a puncto contactus cum secet omnes circulos interiores transeuntes per C proportionaliter, determinabit quantitatem curvitatis arcuum aequalium in nnoquoque circulo sumptorum; &proinde earum curvitatum est mensura; quae mensura cum sit linea recta, CED, partes ejus omnes applicatae sibi invicem aequales cum aequalibus congruent. Quare anguli contactus inter se Homogenei sunt, habentque quantitatem, &sunt angulis rectilineis Heterogenei. Perge modo.