Latin
123
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 123
Unproofread scanNot analysed yet
Sed demonstrationem Robervalli negat se vidisse; sed cum convenissent Parisiis in Caenobio Minimorum, inse, Mersennus, Robervallus, &quartus (quem non nominat) incidissetque sermo de comparatione Spiralis &Parabolicae, videtur, inquit Hobbius, linea spiralis aequalis esse rectae quae subtendit Semiparabolam, cujusque quidem Axis, sit aequalis Semiperimetro circuli spiralem continentis; Basis autem ejusdem circuli Radio. Itaque creta designans figuram in pariete, sic arguebat. Quoniam in Axe parabolae, motus quoparabola generatur augetur juxta rationem temporum duplicatam, motus autem in Base est uniformis; item quia motus quo generatur spiralis, in circulo augetur in ratione temporum duplicata, &in Radio est Unifermis; videtur similis esse generatio unius generationi alterius; &proinde si vertex Semiparabolae cum termino Basis connecteretur per lineam rectam, rectam illam, ut quae eandem habet generationem, aequalem esse oportere Spirali. Quae illatio vera non erat, sed contra conclusionem quam probare conatus est. Id cum animadvertisset Robervallus, recta (inquit) Semiparabolam subtendens fit a motu utroque uniformi. Itaque abjecta creta errorem agnovit Hobbius. At Robervallus postridie eandem propositionem ad Mersennum demonstratam attulit. Quam tamen demonstrationem non vidit Hobbius, sed postea Theorema idem sua Methodo demonstravit ediditque. A. Si ita est, inventionem illam Hoëbio potius quam Robervallo ad judicarem, &hunc quam illum dicerem plagiarium. Sed quo teste rem ita esse probaveris si opus sit. B. Quaesivit Hobbius per epistolam a quarto illo, quem non nominavit utrum chartula illa ipsius esset Robervalli, necne. Is autem nescire se rescripsit cujus esset; sed paratum se testem esse, lucem &Methodum demonstrationis, suae accepisse ab Hobbio Robervallum. Sic enimscribit Gallice. Ie n ay pas ueu sa demonstration, mais quoy quil fasse ilne pent desnier que nous ne soyes cause quil ait trovve cette prepositi. n, puisque vous luy aues donne lidee, &lesuiet de la troiver, C et ce que ie tesmoigneray tois jours; B.