Latin
124
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 124
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam parabole &Paraboloideum cum Parallelogrammis, &Conoideum cum Cylindiis comparationem neque methollo hac V allistana, iteque ab ullo alio (quanquam vulgo receptam) demonsti ationibus strationibus editis demonstratam esse dicis, age, si quam habes ejus rei demonstrationem, profer illam. A. Proferam, puto, eamque universalem. Describatur parallelogrammum ABCD intelligaturque basis AB moveri parallela ad CD, ita ut dum movetur perpetuo decrescat donec evanescat in puncto C; sitque ratio diminutae AB ad ipsam AB integram, ubique eadem quae ratio AC ad AG, vel ubique duplicata, vel triplicata, vel in alia quacunque ratione rationis ad rationem. Dum AB eo modo decrescit, punctum B describat lineam aliquam, puta BEF C. Dico jam, si ratio AC ad AG sit eadem quae ratio AB ad GE, spatium ABEFC esse ad spatium ACF EB ut I ad a; si vero ratio AC ad AG sit duplicata rationis AB ad GE spatium DBEFC esse ad spatium ACFEB ut I ad 2; si triplicata, ut I ad 3; &sic deinceps. Intellextin B. Intelligo, &fiquidem ita esse demonstraveris, video esse facillimum paraboloidis cujuscunque ad suum parallelogrammum, &Conoidis cujuscunque ad suum Cylindrum rationem exhibere in numeris. A. Assumo autem primo, [quod qua ratione Mobilis velocitas augetur eadem ratione augeri quoque spatia ab ea iisdem vel aequalibus temporibus percursa. Secundo, quod si inter duas rectas interponantur mediae tum Arithmetica tum Geometrica numero infinitae, hae &illae magnitudine non different; saltem differentiae earum minores erunt qualibet quantitate finita. B. Utrumque manifestum est; &potest demonstrari. Nam incipiendo a maxima extremarum major est media Arithmetica quam Geometrica; quanto autem minus inter se extremae differunt tanto differentia inter mediam Arithmeticam &Geometricam minor est, Itaque si mediae tum Arithmeticae tum Geometricae ubique interponantur minus inter se different omni quantitate effabili. A. Recte. Itaque in parallelogrammo AB CD concipatiur latus AB moveri ad latus CD Parallelas, &movendo decrescere donec tandem evanescat in puncto C, &per talem motum descripta sit figura ABEFC, relicto complemento DCFEB, cujus linea BE FC describitur a termino B decrescentis AB. Eodem autem tempore moveri intelligatur latus AC ad latus AB uniformiter; potest igitur haberi CD pro mensura Temporis; rectae autem ipsi CD parallelae, terminatae ab una parte in linea BEFC, in altera parte in recta AC erunt mensura partium Temporis in quo AB movetur ad CD, &AC ad BD. Sumatur jam in recta CD, ad placitum punctum O, ducaturque OR parallela lateri BD secans lineam BE FC in E, &rectam AB in R, Et rursus a puncto Q sumpto, in CD arbitrarie, ducatur eidem lateri BD parallela QS secans BEFC in F, &AB in S. Ducantur etiam EG, FH parallelae CD secantes AC in G &H. Postremo idem supponatur fieri per omnia puncta lineae BEFC. Habes Constructionem. B. Habeo &teneo. A.