Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Philologica vel etiam alia Philosophica Mathematicis immiscuerim; partim illud ad subjecti explicationem commodum videbatur, partim etiam condimenti loco, &c.] Quid illud est quod apparat Condimenti Scientiae per se jucundissimae; An γελοτοποιὸν an γελοῖον acturus est? B. Nihil minùs. Nam per Philologica ea intelligit quae continentur in Cap. 6. &quibusdam sequentibus de Etymologiis nominum numeralium Latinorum plena ingenii, qualia sunt, Latinorum vocem unum desiva:i a Graeco 8 ἐν; duo a δύο; tres aτρεῖς; quatur a πότορα, πέτορα a τίτορα, &hoc a τέσσαρα; quinque a πέντι, posito quin pro πον &quo pro το. A. Unde haec conjicit? B. Nescio nisi a congruitate literarum. A. Non est inter ὁ ἔν &unum, neque inter quatuor, &τέσαρα, neque inter quinq; &πέντι magna affinitas literarum, &qui ibet etiam puer tantundem coniicere potuit. B. Deinde Bellum (inquit) a πολέμο fortasse dictum est. An tantundem conjiceret etiam puer? A. Minimè. Non est enim derivatio illa neque vera, neque verisimi is, sed ridicula condimenti causa. B. Exemplum a simili derivari dicit, ileoque non exemplum sed exsemplum debere scribi. A. Quidni &exsero pro exero, &exsisto poto existo, &exsuo pro exuo, &exsequiae pro exequiae, &similia multa scribi jubet, qualia nemo Latinorum unquam scripsit? Eadem enim est ratio in his, quae in Exemplum. Credo sperasse i lum novitate hac fore olim ut distingueretur ab indoctis hominibus hujus seculi. Sed errat: sicut enim nullius exemplum secutus est ille, ita nemo illius exsemplum est sequuturus.