Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaenam sunt ea quae appellat condimenta Philomphica? B. Nescio, nisi ea intelligat quae disseruit de natura Mathematicae, &de natura Demonstrationis. A. Pergamus ergo ad reliqua Epistolae Dedicatoriae. Excusans se quod tardius prodierit liber ejus quam speraverat, Interea (inquit) ten poris bis occurrebat castiganons Hobbius; Lati è primum. Elencho meo in ipsum edito, quo ipsius in Libro de Corpore ἀγεωμετρησία castigatur, &fastus reprimitur; deinde &Anglicè, ob scriptum ipsius Anglicanum convitiis fartum, quo scurram agit, &c. B. Hoc habet mercedis ob Politicam suam (Leviathan.) . A. Fortasse Wallisim contra illum iratus scripsit, &tanto asperiùs, quantò liber ille Hominibus honestis magis placuit. Sed videamus an in hoc libro ivallisi nihil sit quod mereatur castigari. A. Accedentibus jam ad ipsum opus Mathematicum, ubi qrationi scientificae debitam ἀκριβείαν exigere non modo iniquum non est, sed etiam necessarium, quicquid non accuratissimè dictum, id liberum erit reprehendere. De rebus enim quarum scientia certa esse potest, idem est non accurate, &false dicere. Itaque qui propter inscitiam scribere vel disserere accurate nesciunt, quoties reprehenduntur, hac defensione uti solent, non esse litigandum de verbis, ubi res constat; cum tamen de veritate rei, nisi accuratissimis verbis constare non possit. Non moror ergo homines illos ambitiose graves, qui propriae imperitiae aliorum praetendunt λογομαχίαν. Quasi aut esset disputatio aliqua, quae λογομαχία non esset, aut ve itas alique, quae non esset verborum veritas. In quocunque igitur libro, de quacunque scientia, hujusmodi verba inveneris, mera est haec λογομαχτα: non placet, dum de re consiet, de verbis litigare, pro certo habeas scriptorem illum scientiae quam tractat imperitum esse, ignorantiamque suam gravitate (ut videtur ipsi) sententiolae velle tegere. Nec molestum tibi sit, si quicquid, sive in dictionibus hujus authoris, sive ratiocinatione, ἀκριβεια debita carere videro, notavero, eâ saltem lege, si quomodo eadem ἀκρεβῶς enuntianda sunt, simul docuero. B. Non iniquum postulas. 4. Praeterea in Philologicis illis (ut vocat) condimentis, postulo ut liceat mihi conjecturis illius apponere conjecturas meas. B. Neque hoc iniquum est. A. Inscribitur Caput primum de Mathesi in genere, &de Objecto &