Latin
Prop. 41
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 152
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt ergo BO BT aequales, &proinde ambo puncta 6 &7 erunt in eodem arcu circuli cujus centrum est B, radius Bσ. Cum ergo BY sit ducta ex centro, recta Y T tangit circulum in 7. Quare recta Ye circulum eundem secabit. Sunt autem σ &T in eadem recta X7 per constructionem. Eadem ergo recta tanget circulum eundem in 7 &secabit in σ. Quod est absurdum. Non est ergo recta Ye7 fine latitudine per quam possit latus ejus exterius circulum tangere &latus interius secare eundem circulum. Si ergo comparetur recta &curva neutra earum considerari potest sine latitudine. Quod erat demonstrandum. B. Etsi mira mihi haec videantur, nihil habeo tamen quod dicam in contrarium. Sed ita sunt subtilia ut non possim sine majore adhuc luce intimam tanti Paradoxi causam, ut cupio, comprehendere. Expectabo igitur calculum Arithmeticum. A. Calculus Arithmeticus parum te juvabit, quod ipse facile praevidere potes, qui nosti neque lineae rectae &curvae, neque quadrati &circuli ullam partem aliquoram esse posse communem; &proinde nullum illis esse communa llnum, quod haberi necesse est in omni comparation: quantitatum Arithmetica. Veniamus tamen ad Calculum. Quod rectangulum sub lateribus duorum quadratorum medium est proportionale inter ipsa quadrata satis nosti. Nam si fuerint duo quadrata AA, BB, erunt AA, AB, BB continuè proportionilia; quia ut A ad B, ita est tam AA, ad AB, quam AB ad BB. Scis etiam quod si duo quadrata AA, BB, constituantur deinceps ita ut eorum utriusque duo anguli oppositi sint in eadem recta, rectangulum AB erit unum ex complementis ad quadratum a tota AJB. His intellectis quaeremus potentiam recti XQ hoc modo. Recta XA aequalis est (per constructionem) duplo Sinui recto arcus 60 graduum. Quoniam ergo Sinus ille rectus potest 3 semiradios, potest XA, quae ejus dupla est 12 semiradios. Potest autem AB 4 semiradios. Quare utrumque simul quadratum aequalie est 16 quadratis à semiradio. Est autem rectangulum sub AX &AB medium proportionale inter 12 &4 quadrata a semiradio. Quare rectangulum sub XA, AB est, V 48, idemque duplicatum sit radix 48 quadruplicati sive V192, id est 13 132, proximè. Tantum ergo valent ambo simul complementa quadrati ab YB. Totum ergo quadratum ab YB aequale est 127471333, id est 29 123, quod minus est quam 30 quadrata a semiradio. Quod praedixi tibi fore. Nam ut fieret 30 quadrata, opo tuit rectangulum Google itiz Digi angulum sub XA, AB esse V 196. Vides ergo calculus Geometricus &Arithmeticus quantum inter se differunt. Simili Methodo quadratum ab XF invenietur minus quam 40 quadrata semiradii. Potest enim XD (duplus radius) 16 semiradios: &DF Secans 5/ semiradios (nam Sinus rectus arcus 60 graduum. Radius.