Latin
Prop. 41
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 153
Unproofread scanNot analysed yet
Secans arcus 30 graduum, sunt continuè proportionales in ratione V 3 ad V4. Quare Secans DF est V 53 semirad) Rectangulum ergo sub XD &DF est v 853; &duplum ejus est V3413, id est 18 1/2 proxime. Itaque totum quadratum ab XF aequale est 167118, semiradiis, id est 393 semiradiis proxime. Id quod rursus minus est quam 40 semiracii. B. Equidem stupeo ad haec, &vereor ne subsit novae methedo calculi aliquod θαυματοέργημα. Scio rectam quae sit tripla rectae Ae, sive Sinus recti arcus 60 graduum posse 27 semiradios; cum certissimum sit ipsum Sinum posse tres semiradios. Vide si idem probabitur methodo hic tua. A. Recta XA potest 12 semiradios, &recta A, tres semiradios; summa amborum quadratorum est 15 quadrata semiradii, Medium proportionale inter 3 &12 est V 36. Duplum hoc medium est Radix quadruplicati 36, id est V 144. id est 12. Itaque aggregatum ex 3, 12 &12, id est 27 aequale est quadrato totius Xe. B. Videtur ergo recta quae a D transit per f, id est recta quae ducta a centro A transit per S, &terminatur in Tangente BC non esse Secans arcus 30 graduum; id quod certe Geometris ferè omnibus videbitur prodi iosum. A. Sed quae videntur prodigiosa causa rei nondum percepta, percepta aliter videbantur. Putasne quadrantem circuli ABD divisibilem esse in Sectores semper divisibiles? B. Certe Est enim quantitas. A. Et diagonalem AC dividere quadrantem ABD bifariam in L? B. Etiam. A. Et duos semisses ita divisi quadrantis, nimirum duos sectores BLA, LDA aequare totum ABD? B. Quidni? A. Et, siquidem tu auferres alterum duorum sectorum Parisios usque,