Latin
Prop. 41
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 154
Unproofread scanNot analysed yet
A. Quia magnitudo ejus quibusdam binis quantitatibus communis esse potest, ut duabus rectis; quibusdam autem binis quantitaribus communis esse non potest ut rectae &curvae. Iaq punctum A commune non est Radio &circumferentiae, &proinde in comparatione Radii &circumferentiae sumi pro unitate non potest. Nam si centrum (cum habeat magnitudinem) sumatur pro nihilo, omnes rectae ductae inde ad circumferentiam considerandae sunt ut totidem Sectores. Sin sumatur pro quanto, tum linea recta cujus centrum A est terminus habebit latitucinem aliquam, quam diagonalis AC dividet bifatiam. Rursus pars utravis centri A, a recta quae dividet utrumvis Sectorum secabitur in duas partes. Secabit ergo recta illa (exempli causa), quae ducta ab S Sectorem cujus arcus est BL, secat in ratione 3 ad 2, extra punctum A. Est ergo recta AB rectangulum Parallelogrammum minutum, habens quatuor angulos rectos &quatuor latera, quorum duo lateraopposita bifariam cividit recta NM, &reliqua duo opposita latera bifariam dividunt puncta A &B. Itaque si ab angulo exteriore rectanguli AB, qui est ultra A, ducatur ad S linea recta &producatur ad BC erit ea major quam est AS etiam producta: ad idem latus &quae vulgo habetur pro Secante vera arcus BS. Atque hinc etiam sequitur quod Tangens minuti alicujus areus, si Secans ejusdem arcus decatur a runcto A, minor esse potest quam arcus ipse, Nam triangulum rectan ulum quod fit a Radio, Sinu recto, &Secante habet pro uno latere extremam lineam rectam quadrantis, id est lineam extimam rectantuli AB. B. Itaque, ut ante recta XT tangebat arcum σ7 in 7, &secabat in c, ita nunc una eademque recta AB, (id est rectangulum exilissimum AB)latere suo interiore secat arcum (GA, ad A, &latere exteriore eundem tangit. Et quoniam linea circularis aeque lata supponenda est atque ipse Radius, idem rectangulum tanget arcem eundem in duobus punctis, quorum alterum est in CGA convexa, alterum in CGA concava. Nam Curvitas ne intelli i quidem potest sine convexo &concavo. Nanne id vis? A. Tenes. B. Sunt haec acutissima quidem, sed tamen vera. Et revocant in mentem mihi quam habui olim quasi ἀρχὴν τοῦ γεωμετρεῖν. Vidi forte lbrum Elementorum Euclidis in Ribliotheca quadam, fortuito apertam ad Prop. 47. El. 1. Et cum lecissem haec verbi. In rectangulis triangulis quadratum quod a tatere rectum angulum subtendeme describitur, aequale est eis quae a lateribus rectum angulum continentibus describunter. Ego continuo, etsi verum sit (inquam) sciri tamen ab homine non potest, ignarus scilicet rerum Mathematicarum. Inspiciens autem demonstrationem statim rejectus sum ad Prap. 36.