Latin
Prop. 41
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 155
Unproofread scanNot analysed yet
Et inde ad alias usque ad principia. Intellecta demonstratione animadverti quod longitudinem subtendentis angulum rectum Euclides vel Pythagoras (vel quisquis ille fuerit Propositionis 47 inventor) menfurabat (juxta Prop. 36.) per laterum rectum angulum continentium latitudines, id est, ut nunc loquuntur, per indivisibilia. Quod nunquam potuisset facere, si lineae sine latitudine semper considerandae essent. A. Sic est. Itaque recta quam Archimides intra suos numeros conclusit, Peripheria circuli minor evadere debuit. B. Veritatis hujus, nempe quod aliud est non esse, aliud non computari (quam primus docuit nos Habbius) ignoratio, multorum absurdorum Mater fuit. A. Quod erravit Wallis in computatione Spiralium ab aliis animadversum est; erroresque ejus tum hic tum in multis aliis locis ortum habuerunt ab ignoratione naturae puncti, lineae &Superficiei. Etiam propositionem ejus secundam Arithmeticae Infinitorum, idem infecit error, quem eriorem quam absurdae sequantur propositiones uno exemplo nunc indicabo. Arithmeticae Infinitorum Wallisii Propositio secunda haec est. Si sumatur series quantitatum Arithmeticè proportionalium (sive juxta naturalem numerorum consequutionem) continuè crescentium, a puncto vel o inchoatarum, erit illa ad seriem totidem maximae aequalium ut: ad 2. Sumamus jam (in Fig. secunda) triangulum ABO, quam supponamus divisam esse in partes aliquotas quotcunque &quatenus fieri potest numero infinitas. Et sit A punctum, vel o. Erit ergo AB series quantitatum Arithmetitè proportionalium, a puncto sive o inchoatarum. Itaque ductae rectae ipsi BO per omnes divisiones rectae AB terminataeque in recta AO erunt quoque Arithmericè proportionales, &inchoatae a puncto, (nempe a puncto A) sive o. Eruntque propterea illae parallelae simul omnes ad toties sumptam BO, ut 1 ad 2. Quod est verissimum. Nam crescentes parallelae constituunt planum ABO; totidem autem aequales maxime BO constituunt rectangulum AO. Et est illud triangulum ad hoc rectangulum ut 1 ad 2. Sed est ut quaelibet crescentium ad quamlibet crescentium, ita perimeter circuli ex illa descripti ad perimetrum circuli ex hac descripti. Itaque perimetri circulorum descriptorum a singulis parallelis crescentibus sunt quoque Arithmem è propurtionales, eaedemque inchoatae a puncto sive o. Constituunt autem superficiem Coni Isoscelis, cujus basis est circulus descriptus Radio BO, &cujus latus est recta AO. Totidem autem perimetri circulorum aequalium maximo, cujus Ridius est BO constituunt superficiem Cylindri cujus basis eadem est cum base Coni Est ergo superficies Coni cujus latus est Coni, &altitudo eadem. AO, &cujus Radius diametri BO, ad superficiem Cylindri eandem habentis basem &altitudinem ut 1 ad 2. Atque hoc manifestè sequitur ex propositione secunda Arithmeticae Infinitorum Wallisii. Videamus an sit verum.