Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 16
Unproofread scanNot analysed yet
Multa habet Arahimedes in Libris suis per Motum, &Tempus demonstrata, quae tamen ne It altisius quidem ipse credo negabit esse &bene demonstrata &pure Mathematica, B. Quid Wallisius negaturus sit nescio. Sed Tempus, Locus, &c. mihi quidem vilentur Quantitates non minus proprie dictae, quam Magnitudo, &Numerus; nec quantitas a Magnitudine aliter disuingui, nisi quod per quantitatem intelligimus determinate Tantum; Magnitudo autem vox sit indefinita. Video item alteram post adhibitam mensuram, comparationemque cum alio actu semper dici, alteram non semper. Sed desidero adhuc Definitionem Mensurae. Mirandum enim esset, si qui Geometriae (quam sine mensuratione assequi nemo potest) prima Principia posuit Mensuram nusquam definisset. A. Definitio Partis (subaudi aliquotae) tradita ab Euclide inido Elementi quinte paucis mutatis erit Definitio Mensura. Est enim Mensura Magritndo una altorius, quando ipsa vel ipsius multipla alteri applicata cum ea coircidit. B. Definitio haec fere eadem est cum Axiom. 8. Fl. 1'. Euclidis. Nam videmus quotidie omne genus rerum per ἐράρμοσιν mensurari. Sed plerumque repetitam. A. Definitio ergo haec, cum sit mensurationis quotidianae descriptio accurata, ipsa quoque. Definitio accurata est. Quaenam autem sunt quantitates illae quas discretus vocat? B. Numerum &Orationem. A. Scio. Sed quid si nificat vox ea discreta? B. Ponitur hoc loco pro interrupta, sive intercisa. Exempli causa, Eu lidis in prioribus quidem sex El mentis Diagrammata ex uneis consiant perpetuis, sive continue ductis, quibus exponitur lectori quantitas concinua; deinde in tribus Elementis sequentibus lineis usus est punctim designatis, sive lineis intercisis, ut exponeret quantitatem nnmer B. Videtur ergo Enclidi origo Numeri consistere in divisione Integri continui. . A. Certissimè. c. . . B. Sed wallisio, contra; ex compositione Vnorum. A. Quanquam is qui primus numeravit, utrum corpus corpori apposuir, an in corpora divisit, nihil referet; postetius tamen verisimilius est, nisi putem illum, hominem unum vocasse, unum, deinde unum hominem enem botem su, item vnum hominam, &vnam atborem, &un im noh em, iros, &siu deinceps. Numerus enim abiolutę dictus supponit in Mathem iticis unitates ex quibus constituitur inter se aequases, aequilitirem! autem unitatum in quantitate oriri, nisi a divinone integri continei in parces aequales, vix potest cogitari. Llut tamen haec hoc sit, nisi numerus consideretur ut sic ortus, Scientia Arithmetica fere periit. Nam ex additione unitatum Theoremata Arithmetica valde pauca, ex divisione continui omnia possunt demonstrari. Deinde Gratio, cur ponitur (primò) inter quantitates? An quia Oratio una quam alia longior esse potest? Quare ergo non potius ponitur inter quantitates Genus ejus, nempe Sonus; Nam &sonorum alius est longior, alius brevior. Cur non sunt etiam latratus, ruditus, mugitus quantitates, &quidem discretae? Deinde cur est Oratio discrera quautitas. An quia dividitur in verba?