Latin
DIALUGS PRIMUS
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 17
Unproofread scanNot analysed yet
Si ita sit, quidni sonus tubae dicetur quantitas continua? B. COrationem esse Quantitatem, &quidem discretam dicit Aristoteles. A. Credo. At non nunc quaerimus quid sit Aristotelicum, sed quid sit τὸ ἀκριβὲς. [Tempus tractat Astronomia.] Tractat quidem, sed an ut Tempus? Proprietatemne Temporis ullam demonstrans Astronomi? Ut loquerentur de Tempore necessarium erat propter Motum. Annum, Mensem, Diem, Horas, &Horarum minuta prima, secunda, &c. Definiunt Astronomi, non ad Temporis Proprietates, sed Partes cognoscendas, quae motu corporum Coelestium distinguuntur. [Item Chronologia. J Chronologia Historiae quidem, sed non scientiae pars est. [Locus autem in Sieriometria quantum ad ejus capacitatem. J. Quid quaeso interest inter loci capacitatem, &loci magnitudinem? B. Planè nescio. A. Sed verebatur, puto, ne si dixisset Magnitudinem, etiam Locum ad quantitatem proprie dictam, quem an è inde expulerat, videretur reduxisse. [Orationem tractat Musica.] An ut Orationem, an ut Sonum? Ut sonum certe (qualis est Masica hodierna,) quanquam hoc fortasse rectius dixit quam sensit. Nam antiquitù; tum verba tum Modos cosponere ejusdem erat Artis Musicae. (Motus autem &Pondus in Mechanieis praesertim considerantur. Quid? An Mechaniei opus esse putat demonstrare? vel Motus &Ponderis nullas esse proprias passionas quae demonstrari possunt. Quis nescit omnia quae rectè facit Mechanicus fieri ex praescripto &secundùm regulas Mathematicorum? Mathematici ergo est ut aliarum quantitatur, ita etiam Motuum &Ponderum rationes demonstrare. Vides igitur quam crassa haec sunt Wallisii Professoris, &ab ἀκειβεία ἐπισημονικῆ aliena. Sed Doctrinam Rationum omnem fatetur considelationis esse vel Anthmeticae; vel Geometricae; neque nescit credo insis Rationibus suac esse certas quantitates; nam una Ratio major alia vel minor esse potest. Est ergo Ratio quantitas propriè dicta, etiam ex Dostrina illius. Respondeat mihi jam, utrum numerus sit Ra116 Negabit puto. Qui sit ergo ut tractatur in Arithmeticâ, &solâsâ quidem, ut ille vult? Rursus utrum Ratio sit Linea, vel superfices vel solidum? nihil horum; vel quantitas continua, vel discreta?