Latin
Prop. 67
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 67. Solidum factum a conversione rectanguli DG per quadrantem circuli, circa diametrum circuli genitoris DB (quae est Cylindri totius sic facti altitudo) est ad Solidum factum a conversione efusdem reetanguli DG circa rectam DF (quae est Cylindri hujus altitudo) ut DF ad illius altitudinem DB. Sunt enim Cylindri inter se in ratione composita basis ad basem (id est diametri bisis ad diametrum basis duplicata) &altitudinis DZ ad altitudinem DF. Sunt autem rectae. DF, LB, Du (per Prop. 56.) contincè proportionales. Est igitur basis ad basem ut DF ad Du. Componitur ergo ratio Cylindri facti a conversione plani DG circa altitudinem propriam DB ad Cylindrum facium a conversione circa altiturinem propriam DF, ex rationibus altitudinis DF ad Du, &DB diametri basis, ad DF, hoc est rectae, Du ad altitudinem DB. Si componantur ergo ratio BD ad Du (id est ratio basis ad basem) &ratio DB ad DF id est Du ad DB, erit ratio Cylindri facti a conversione ejusdem rectanguli DG circa DB ad Cylindrum factum a conversione ejusdem rectanguli circa DF in ratione composita, ex rationibus DF ad Du, &Du ad DB; &propterea Cylindrus ad Cylindrum &proinde, illius ad 1 hujus, est ut DF ad DB. Quod erat demonstrandum. B. Si certum esset quod Cylindri sunt inter se in ratione composita ex rationibus basis ad basem, &altitudinis ad altitudinem, dubitari non posset de Theorematis hujus veritate. Sed ubi est hoc demonstratum? A. Demonstravit Hobbius Ib. de Corpore cap. 13. Art. 14. Quod caput ipse Mallisius non improbavit, sed quia nihil in eo reperit quod potuit rodere, Hobbii ipsius esse negavit. Non quod alienum revera esse putarat, sed quia instituto ejus mentiri expedivit. Theorema hoc non modo in quantitatibus factis, sed etiam in omni genere rerum factarum verum est.