Latin
Prop. 67
Thomas Hobbes, Examinatio et emendatio 176
Unproofread scanNot analysed yet
Neque arte Logicae, sed ratione tantum naturali opus est ad veritatem ejus agnoscendam. Satis enim manifestum est quod omnis Effectus naturalis ad omnem Effectum naturalem rationem habet compositam ex rationibus earum rerum quae causas eorum componunt integras. Nihil enim in effectu esse potest quod non fuit in aliqua parte Causae suae; nec in Causa quod non in Effectum derivetur. B. Mihi nova quidem haec contingit doctrina, attamen verissima est &procedens a contemplatione quae in iis (qui jurant in verba magistrorum) raro invenitur. Videamus jam consectaria. Consectarium 1. Conus qui fit a conversione trianguli FDB circa DB diimetrum circuli genitoris est ad Conum qui sit a conversione ejusdem trianguli circa DF ut DF ad DB. Sunt enim ut ipsi Cylindii. Habent autem vertices ille in B, hic in F. Consect, 2. Solidum factum a conversione plani Cycloidalis DEfF circa DB, est ad Solidum factum a conversione ejusdem plani Cycloidalis circa DF, ut DF ad DB. Sunt enim ut ipsi Coni. Consect 3. Excessus Cylindri facti a conversione rectanguli DG circa DE, super Solidum factum a conversione plani Cycloidalis DBfF circa eandem DB, est ad excessum Cylindri facti a conversione rectanguli DG circa DF super Solidum factum a conversione plani Cycloidalis DEF circa eandem DF, ut DF ad DB. Sunt enim hi quoque ut Cylindri ipsi.